# De emendatione temporum 76

Scaliger, De emendatione temporum, DE ANNO CHALDAEORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/76

Quare inter meridiei, & noctis initia interuallum est quadrans diei, qui adijcitur ratiocinijs Lunae, ne feria a meridie, sed a nocte incipiat. Menses vero Chaldaici sunt ijdem, qui Iudaeorum. Iudaei enim illos a Chaldaeis habuere à temporibus Nabopollassari patris Nabuchodonosori, vt infra docebitur. Iis mensibus vsi sunt ad tempora Seleuci Nicanoris. sub quo Macedonicis nominibus menses suos in contractibus & actis publicis annotare coacti sunt. quod & fecerunt Iudaei. Hoc fieri caeptum anno Seleuci secundo, cyclo Lunae 14, anno vicesimo primae periodi Calippicae, XIIIannis exactis à morte Alexandri: anno Iudaico 3450, anno Nabonassari 437 ad finem decurrente. Quare quomodo menses Chaldai

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
