Latin
79.1 to 79.4
Scaliger, De emendatione temporum 79.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
DE CYCLO CHALDAICO IVDAEORVM. I hodie a Iudaeo quaeras, quae forma fuerit anni prisci Hebraici, aut irrideri se putabit, aut insanum dicet, qui dubites ab ipso Adam Lunarem annum institutum. Neque sane melius accipieris a ChriWstiano. Sed libro sequenti Moses ipse pro se loquetur. Is ea dicet, per quae illis tacere liceat. Iudaei igitur tunc primum Lunarem annum acceperunt, cum menses ijs nominibus, quibus hodie notati sunt, appellarunt. Eae autem appellationes Chaldaicae sunt. Ergo annus Lunaris Iudaeorum Chaldaeis acceptus refertur argumento indubitato. Quando autem primum hunc annum acceperunt, non est obscurum, si scimus, victos a victoribus legem accipere. Ideo non prius a Iudaeis menses Lunares vsurpari caepti, quam Chaldaeos Dominos agnouerunt, &illis stipendiarij facti sunt. Quod accidit sub Nabopollassaro magni Nabuchodonosori patre, qui filium contra Necao regem Aegyti cum magno exercitu misit. Regi Aegyptio stipendia pendebat Ioakim rex Iudaeorum. Sed mutauit dominum: &Regi Nabopollassaro tributarius factus. Quo defuncto desciuit a Chaldaeis, anno regni sui quarto ineunte, qui est primus Nabuchodonosori. Sed iterum a Nabuchodonosoro victus in eius potestatem venit. Ab illis temporibus, inquam, anno Chaldaico vti caeperunt in contractibus suis, eoque ab initio Nabopollassari, quod consurgit ex anno Nabonassari 123 cyclo Lunae quarto, vt ex Ptolemaeo didicimus. Non enim a Nabuchodonosoro, sed ab eius patre tempora putabant, annis ante initium regni loakim viginti quinque exactis. Ezechiel Propheta initio Prophetiae suae: Anno tricesimo, die quinta mensis quarti, cum ego essem in medio exulum, ad flumen Chobar, apertis caelis, vidi visiones Dei, die quinta mensis. qui erat annus a migratione loiachin quintus. Non tamen inde ordiebantur computum suum annalem, sed a longiore interuallo, ingeniosissimo commento. Primum quot sunt in anno Solari septimanae dierum, tot cyclos Lunares statuerunt, ita vt 364 cyclis constaret periodus magna Computi . Iudaici. Qui fiunt anni 6916. in quibus, vt diximus, cycli Lunares sunt 364. Solares 247: periodi autem magnae Dionysianae tredecim.