Latin
DE CYCLO SOLIS NICENO
Scaliger, De emendatione temporum 8
Unproofread scanNot analysed yet
DE CYCLO SOLIS NICENO. AVR Nicenum hunc annum vocauimus, nemini obscurum est, saltem qui sciat aequinoctium Nicenum fuisse in xxi Martij, vbi illud nos semper statuimus. Ideo eundem cyclum ei cum caelesti attribuimus. A Kal. Ianuarij ad XXi Martij, dies sunt 79 in anno communi, in bisextili autem 80. quae est differentia capitis anni Niceni &caelestis. Totidem enim diebus anteuertit caelestem annum caput anni Niceni. Ideo annus hic, qui hodie putatur a conditu rerum 5531 currens, xvi mensis decimi in epocha caelesti, is est 5532. Vi Ianuarij, in epocha Nicena. Quod interim lectorem admonitum volumus. Quamobrem cyclus Solis Nicenus incipit statim a Kal. Ianuarij. Et cum propositus annus Nicenae epochae 5532 sit 348 periodi nonae, habemus literam Dominicalem B. Proinde huius lanuarij Kalendae iniuerunt feria vii. In secunda columna habes characterem anni, qui diei cuilibet dati mensis appositus dat feriam illius diei. In anno bisextili prior character locum habet a Kalendis lanuarij ad 23 Febr. alter a 24 Februarij ad finem anni. DE EPACTIS LVNARIBVS NICENIS. ABES primum Tabulam epactarum aequabilium, vt in anno caelesti. Quare hoc anno Niceno a conditu rerum 5532, cyclo Lunae tertio, numerus lateralis proxime minor 5510 sub numero 3 frontali habet epactas 7. Sed memineris rationem epactarum inire a Martio mense, non a lanuario: tum quia in hoc vetus Dionysij institutum sequimur, qui Paschales epactas a mense Paschali orditur, tum etiam propter commodum &expeditum vsum, cum epactae a Kal. Ianuarij incipientes interpellentur &turbentur importuno Bisexti interuentu in mense Februario. Rationes autem Lunae cum Solaribus, &epactas cum bisexto confundere est hominis, qui alia potius, quam haec tractare debeat, quanuis Bedam, &vetustiores hoc fecisse constet. Aio igiturepactas 7 huius anni, vbicunque in Kalendario Niceno repertae fuerint, nouilunia per totum annum indicaturas. &quidem eae e regione 24 Martij ostendunt nouilunium in nocte, quae praecessit 23 diem eiusdem mensis, confectum fuisse: quia noctem incipimus a vespera, vt sacra Mosis monumenta docent, &Dionysius ipse imitatus est, autore Beda.