# De emendatione temporum 8.1-4

Scaliger, De emendatione temporum, 8.1 to 8.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/8.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/8.1

Sed ignoratio motuum vtriusque sideris alias atque alias anni formas veteribus peperit: quarum vetustissima est ea, quae annum quidem ad cursum Lunae describebat: sed incertis neomenijs quae non prodeunt ex obseruatione motus Lunae, quales vulgus rusticorum obseruare solet, & quae proprie ciuilem mensem constituere non possunt. Cum igitur hoc modo incertae essent neomeniae, conuenit primum, vt menses omnes tricenis diebus explicarentur, annumque dierum sexaginta & trecentum constituerent. quod genus longe desciscebat a modo anni Lunaris. Haec diu seruata fuit apud Graecos anni forma. In Oriente septuagesima secunda pars illius anni, hoc est quinque dies, accesserunt anno Graeco. vt anni modus fuerit dierum trecentum sexaginta quinque: qua ratione ab anno solari se minimum discedere arbitrati sunt. Vnde duo praecipua genera anni apud veteres fuerunt neque Lunaria, neque Solaria, sed ambigui inter vtrumque generis. Prior forma in Graecia resedit: altera in Oriente. Graeci vero non vna via ad emendationem suae aggressi sunt. Difficile erat menses plenos omnes ad Lunae rationes exigere. & tamen in quibusdam actibus ciuilibus opus habebant motu Lunae. Nam semper Olympias plenilunio, & XV mensis celebrabatur. Vt igitur alinus Graecus aequabilis Olympiadem deprehenderet in XV mensis, hoc difficile non erat. Vt autem XV mensis in XVLunae incidat in mensibus aequabilibus, hoc fieri non potest, nisi singulis quadriennijs, adiectis vnicuique anno singulis biduis, quas ἀνάρρις ἡμέρας vocabant. Haec Tetraeteris Elidensibus vocata est Olympias, Delphis Pythias. eiusque mensis primus duntaxat erat Lunaris. Reliquorum ratio claudicabat. Primus Harpalus eum annum in Lunarem modum reformare conatus est, excogitata octaeteride dierum 2924, cuius menses alternis pleni & caui: anni vero singuli communes 354, dierum: embolimaei 384. communes quidem quinque. embolimaei tres. Syzygiae autem nouem & nonaginta. Huius Octaeteridis vitio deprehenso Meton enneadecaeterida excogitauit dierum solidorum 6940. Huius castigationi periodus Calippica successit dierum 27759, sine vllis scrupulis appendicibus, anno ab editione Metonica centesimo tertio. Hanc excepit vltimus, tanquam secutor quidam, Hipparchus, annis circiter centum nonaginta ab epocha Calippica, periodo publicata dierum 111035: quae minor est Calippicis rationibus die vno, Metonicis autem quinque. Quare duae castigationes adhibitae anno aequabili Graeco. Altera est alternatio mensium plenorum & cauorum, vt cum ipsa Luna congruerent, quod annus Graecus maior esset Lunari.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
