Latin
84.5 to 84.6
Scaliger, De emendatione temporum 84.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
At in annis collectis, etiam annus propositus assumendus. Radix enim 2. 5. 204, quae vicem anni propositi est, implicita est annis ipsis collectis. Quod si annum quaesitum praecise non reperis in annis collectis, proxime minor, vt diximus, relinquet residuos expressos in annis expansis. Hodie currit annus periodi magnae Iudaicae 5341. Proxime minor in annis collectis 5245. Residuum, 96 anni expansi. Collige Anni collecti, vtriusque neomenias. Habes 6. Anni expansi, 8. 875. in 29 Septembris, feria VI, vt supra, cyclo Solis 22. Volo etiam Neomenis TIl Anl ga use 6 63. scire, an possim dictum annum cycli Solaris inuestigare. E regione annorum 5245habes 1o cyclum Solis. Iunge cum annis expansis, 96. aufer omnia 28. Remanet annus 22 cycli Solis. Haec methodus nunc primum docebit homines nostros De emendat. temporum lib. II. A nostros formam anni Iudaici, quam penitus vsque ab Apostolicis temporibus ignorarunt, vt fusius infra explicabimus. Quae autem sit Radix Iudaica, &quae eius ratio, in Computo Iudaico exponemus. Monendus es praeterea, annos collectos omnes pertinere ad annum primum cycli. Quare 96 annus expansus habet in latere dextro annum primum cycli. Itaque erit secundus.