# De emendatione temporum 86.5-6

Scaliger, De emendatione temporum, 86.5 to 86.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/86.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/86.5

Ferias reijculas Tisri Hebraei notant his tribus numeris rs, Adu. Aleph est prima feria, Daleth quarta, Wau sexta. Feriae reijculae Nisan via, Badu: feria secunda, quarta, sexta. Mixta Translatio est, quae ex vtroque genere composita est, ex astronomica & politica. Exemplum: Anno primo cycli, qui erat 5340 magnae periodi Iudaicae, nouilunium Tisri fuit, 1. 23. 1079. Haec neomenia non solum πολιτα δς transferenda propter Adu, (quod scilicet habet vnam ex ferijs Adu. Habet enim feriam primam) sed etiam ἀστρονομικὸς propter excessum horarum. In hoc enim nouilunio excessus 18 horarum est. Rursus Translatio aut in sequentem diem fit, aut in perendinum. Quod accidit, cum translatio astronomica incurrit in vnam ex Adu, aut Badu. Exemplum: Esto neomenia proposita 3. 19. 453. Propter nouilunium vetus, quod excedit 18, est transferenda in sequentem. Sed sequens est feria De emendat. temporum lib. II. A feria quarta, & non idonea. Itaque comperendinetur, & pro quarta statuatur quinta. Propter hanc comperendinationem, neomenia Iudaica abest a coniunctione media triduo solido. Politica translatio est vnius generis.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
