# De emendatione temporum 89

Scaliger, De emendatione temporum, NOMINA ANNORVM SCHAICHVN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/89

Illud Pascha est omnium Paschatum Iudaicorum citimum, incurrens in annum cycli Paschalis Dionysiani primum, Iudaici vero sextum decimum. Contigit igitur id Pascha anno periodi Iudaicae 3816. Tisri 4. 7. 229. Feria quarta πολίτικως transferenda propter Adu, in quintam. Annus expan376312. 18. 294 sus 53 habet cyclum Lunae 15. AdAnni collecti dita vnitate, erit annus cycli IuAnni expansi Nouilunium Tisrianni 38164. 7. 229idaici XVi. Aufer 12 exemptiles ex Tisri 284, anni 16. Remanet 272, Septembris 29. E regione annorum collectorum 3763 habes 12 pro cyclo Solis. quae cum 53 annis expansis, abiectis 28, relinquunt 9 cyclum Solis. Litera Dominicalis C. Ergo feria quinta G, 30 Septembris. Cum senis epactis mensium conflatur nouilunium Nisan, 6. 11. 667. Sexta feria in Nisan est reijcula propter Badu. Transferatur igitur in feriam septimam, in litera A. Nam B est litera dominicalis, cyclo Solis X. Deductis 12 exemptilibus de 96 Nisan anni 16 cycli, relinquitur XXV Martij. & propter translationem sequens, hoc est XXVI, fuit Nisan, in litera A. quod erat propositum. Quod si 26 Martij Neomenia, ergo 14, & consequenter τὰ ἄζυμα 8 Aprilis. έoρτη autem ἀζύμων 15. In hoc exemplo duae Translationes factae, in Tisri, & Nisan. Tantum abest, vt florenti republica Iudaica, hae translationes Iudaeis vulgo in vsu non fuerint, vt etiam antiquiores eas Babylonio exilio ausim affirmare. Longe illustrius, & antiquius exemplum extat apud eundem Iosephum etiam auctoritate Nicolai Damasceni confirmatum. Antiochus cognomine εὐσιβὴς anno primo Hyrcani obsedit Hyrcanum ipsum Hierosolymis inclusum. Foedus deinde icit cum eo post σκννοπηγίαν. Hyrcanus secutus est Regem Antiochum in expeditione in Parthos. Forte incidit festum Iudaicum, propter quod non licebat Hyrcano iter facere. Rogat Regem, ne eo die exeatur: quod sibi homini Iudaeo non liceret patrio festo aliquid facere, neque iter suscipere. Iudaeorum enim ἑορταὶ omnes ἀύεκδημήτοις καὶ ἀνεξοδεύτοις εἶναι. Impetrat a Rege. Verba Nicolai Damasceni: Cπαιον δὲ στήσας Λντίοχος σπὶ ταὶ Λύκῳ ποτάμῳ, νικῆσας Ἰνδάθαν τὸν Παῤθων στρατηγὸν, αὐτότι ἔ μεινεν ἡ μέρας δυο, δεηθέντος Τρκανοῦ τοῦ Ἰουδάνου, διά τινα ἐορτὴν πάτριον, ἐν ἡ οἷς Ἰουδάροις Cὐκ ἥν νόμιμον ἐξοδεύειν. Ecce duo continua solennia, aut saltem duo continui feriati dies, propter quos abstinetur ab opere. Iosephus interpretans verba Damasceni subijcit. ταῦτα μὲν οὐ ψεύδεται λέγων. ἐνέστη γὰρρ ἡ πεντηκσστὴ ἐορτὴ μκτὰ τὸ (ἄξβατον. Duo igitur festiui dies continui, Sabbatum, & Pentecoste. Experiamur, an epilogismus epactarum idem efficiat. Antiochus obsedit Hyrcanum anno primo sacerdotij illius. Hyrcanus successit patri Simoni, qui interfectus est mense Adar, anno Seleucidarum Iudaico, 177. Sequenti Nisan caepit annus 178. Erat autem annus Sabbaticus, cum interfectus est Simon, & Hyrcanus filius eius obsedit Ptolemaeum interfectorem Simonis, in castro Dagon. Hyrcani igitur annus primus, Hebdomadicus, & Seleucidarum 178 concurrebant. Annus Seleucidarum Antiochenus, non Chaldaicus, caepit anno periodi Iudaicae 3449, cyclo Romano Lunae 13. Quo posito, & concesso, 178 annus, est 3626 Iudaicus. Qui diuisus per 7nihil relinquit. Fuit ergo hebdomadicus, ideoque primus Hyrcani. Porro fine aestatis illius Antiochus ὥσεβὴς Hyrcanum eodem anno obsedit Hierosolymis. Tandem solenni σκήνοπηγίας foedus init cum eo.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
