# De emendatione temporum 90.4-5

Scaliger, De emendatione temporum, 90.4 to 90.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/90.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/90.4

πολλάκις οὖν ἀπηντα ἡ ἐορτὴ ἐν τῇ πρασκευὴ, καὶ ἑκάλουν τὴν παρασκευὴν σάββατον διὰ τῶν ἐορτὴν. βἶτα τῆς κυρίως σάββατον ὤνόμαζον δευτερόπρατον, ὡς δεύτερον ὃν, προηγησαμένης ἄλλης ἔόρτης καὶ σαββάτου. Quae omnia tanti esse debent, vt praestaret ea taceri. Neque vero quid sit δ τεροσάββατον intellexit, neque quid πρασκευή. Sed quam uis haec methodus nostra apertissima, ac longe melior Iudaica: tamen compendiosiorem in studiosorum gratiam commenti sumus. Sciant igitur studiosi adolescentes in 247 annis, hoc est cyclis xIii omnes neomenias in easdem ferias recurrere. Nam periodus Iudaica est annorum 6916, qui per 28 diuisi relinquunt 247annos, in quibus fit orbis neomeniarum & feriarum, sicut feriarum tantum in 28 annis. Abijce igitur ab annis Iudaicis omnia 247, donec aut 247 tantum supersint, aut minus. Conijce annos in frontem Indicis. Et siquidem praecise fuerint, is est annus vltimus cycli non in eo versu, cui praenotatus est, sed in praecedenti. Exemplum: Abiectis omnibus 247 de annis ludaicis periclitari? Literae singulariae A, D, O, significant Abundantem, Defectiuum, A Ordinarium annum. Diximus anno periodi Iudaicae 3829, fuisse neomeniam Tisri 5. 17. 462. Hoc est Tisri caepisse feria quinta. item annum illum abundantem fuisse. Abijce omnia 247a 3829. Resident anni 124. Numerus proxime minor in fronte Indicis, 114. Residuum, 10 annus in latere Tabulae. In communi angulo character 8.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
