Latin
NOMINA ANNORVM SCHAICHVN
Scaliger, De emendatione temporum 93
Unproofread scanNot analysed yet
Non dissimulandum igitur, quanuis ex Munstero quaedam disci possint, quae hic reperientur: tamen ea, quae tractauimus, perinde esse, ac si nunc primum ratio anni Iudaici publicaretur, studiosi adolescentes &ab omni inuidia remotissimi hoc fatebuntur. Adeo tutum in eorum aequanimitate perfugium labori nostro statuimus.