# De emendatione temporum 94

Scaliger, De emendatione temporum, DE CYCLO HAGARENORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/94

DE CYCLO HAGARENORVM ET DAMASCENORVM. Amascenorum, quos hodie nu Scham vocant Arabes, annus purus putus Chaldaicus fuit, profectus ab ipsis, quibus parebant, Selcucidis Babylonis, & Chaldaeorum regibus. Eumque adhuc retinuerunt sub Aretis principibus Petrae Hagarenorum. Quorum etiam annus idem erat cum Chaldaico, initio epilogismi Lunaris ab autumno sumpto, quamuis populariter anni sui MENSES HAGARENORVM ET caput sumebant a verno aequinoctio, vt au DAMASCENORVM. ctor est Simplicius. Multa genera Arabum, Rabe prior Vimbg. 137. vt ex Strabone, Plinio, & Ptolemaeo cognoRabe poscenor scimus. Duo tamen praecipua, Hagareni, & Giumadi prior VINDI Saraceni. Hagareni ab ipsis etiam veteribus Giumall alcer Arabibus vocantur pnanobN, Elmahgerin, mur nes ab Hebraeis ornam, Hagrim. Sane Psalmorum Regae Paraphrastes Arabs ἀγαρηνοις vertit MahgeSababenu ιNαγV rin, vel Mahgarin in Psalmo LXXXIII. Kmedhamm INXD Inde μαγαρίζειν apud Cedrenum, & μαγαSchenale. 7NIU ρισμὸς, est μαομετίζριν, & μαομετισμός. Aliud Dulkallabi tamen est Magar apud Turcas, qui ita HunBashanasi HanNi7 garos vocant. σαρακηνοὶ Arabice dicuntur Muharamu unno po, Elsarak, hoc est ληστρικοὶ, νομαδικοὶ, Tpharu 7DX quod rapinis etiamnum hodie victitent. Est enim genus hominum vagum καὶ νομαδικόν. Proprie sunt, quos Ismaelim idem Psalmus vocat, & Moses in historia Ioseph venditi à fratribus. Epiphanius: Σαρακηνοὶ, οἱ καὶ Ἰσμαηλιται, περίτομὴν ἔχοισι. Hagareni etiam vocantur ab ipsis veteribus Arabibus nInN 2ν, Erab elhegiari, hoc est, Ἀpαβες Λγθοηνοi. Horum regia erat Petra arx munitissima. cuius omnes principes Aretae dicti, vt Aegyptiorum, Ptolemaei. Hi diu Damascum obtinuerunt, & anno mero Chaldaico vtebantur, nihil omnino ab epilogismis Iudaeorum & Samaritanorum discregantes. Atque hic annus tandiu apud eos obtinuit, donec cyclus enneadecaetericus, anno Christi 622, Iulij XV, solutus est. Erat annus Iudaicae periodi 4381. Tisrin prior Chaldaicus, & Rabe 6. 10. 864 prior Hagarenus 4. 2. 233. Septembris Anni collecti 4333 die 23, feria quarta, cyclo Solis 14. TaAnni expansi muz Syrochaldaicus, & Muharam Neomeni. Tilti. Ai sa. 2. 23 Hagarenus feria Vi, Iulij XVI, cyclo Solis XV. Conijce enim characterem anni, nempe feriam vi, in characterem Tamuz anni embolimaei ordinarij, in Laterculo characterismi mensium Iudaicorum. Exibit feria VI. quae caepit nocte, quae secuta est XV Iulij. Hac nocte dicunt Arabes Muhamedem Pseudopropheten aufugisse Mecha, propter hostium factionem, quam infestissimam quotidie experiebatur ob legem nouam Alcorani. Ab ea fuga annos hodie putant Muhamedistae omnes, & vocant, nnanbx nao Senathilhegirathi, vel nnambu ninam, Terichil hegirathi, annos Fugae, Aeram Fugae. Auspicatissimam sane legem, quae a Fuga incipit, & fugacibus nebulonibus. Sed hoc purum putum De emendat. temporum lib. II. putum mendacium. Nam è nnan est nomen gentis Hagarenae, & regionis, cui etiam attributa est Mecha. Quare Aera illa, vt verbum vulgare vsurpem, non est Aera Fugae, sed Aera Hagarena. Quia tamen fugam etia Arabes ipsi interpretantur, esto fuga sane, & fugiant omnes Muhamedistae quo, & quantum libuerit. Nos vero antiquitatem ab illorum mendacijs asseramus, qui scimus illam vocem primigenia notione ab Hagarenis, non a Fuga duci.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
