# De emendatione temporum 98

Scaliger, De emendatione temporum, CLO HAGARENO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/98

A sinistro latere quaero 6, & ingrediens dextra vsque ad communem angulum sub numero 209, reperio I1. Aio igitur hoc anno Christi 1582, Muharam Hegirae anni 990 caepisse Luna vndecima a Martio, hoc est lanuarij 25. Nihil est expeditius hoc Canone. Quia vero nouilunia Arabicae φάσεως non conueniunt cum ipsis synodis Lunaribus, vel potius epactis nostris, habes methodum inuestigandae feriae supra in exemplo Triacontaeteridis. Nam ipsa indicat diem in anno Iuliano. hic vero Laterculus docet mensem. Rursus, anno Christi 622 caepit primus Muharam Hegirae, XV Iulij, quae est quinta Lunatio, vt Computatores nostri loquuntur. Adiecta vnitate annis Christi, deductis omnibus 228, remanent 167. Abiecto numero proxime minori 152, remanent XV. qui sinistro latere sub dicto numero 152, deducunt te ad angulum communem. in quo habes V. Ergo quinta Luna a Martio caepit primus Muharam Muhamedicus. quod erat probandum. Aliter. Proponatur annus Christi Dionysianus 1446. Abijce ab eo numerum proxime minorem in subiecta Tabula, sub numeris Iulianis, nempe 1368. Remanent anni Iuliani 78. A quibus abijcio numerum Iulianum proxime minorem, 76. Relinquuntur 2 anni Iuliani qui dant annos Arabicos totidem, & dies 22 insuper. Nunc collige numeros Arabicos Iulianis respondentes. nempe, 1410 annos, dies, 6. item annos 78. dies, 118. quibus adiice duos annos cum diebus 22. Conflantur anni Arabici 1490. dies 146. Qua

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
