# De emendatione temporum 99.4-5

Scaliger, De emendatione temporum, 99.4 to 99.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/99.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/99.4

5340 lapsi sunt, qui sunt cycli 281. & vnus annus absolutus. Deduc de dictis cyclis, 230 cyclos. 133 syzygias. Quia non potes, nisi resoluatur cyclus vnus in syzygias 235 quae cum anno absoluto conficiunt syzygias 247, ergo detrahantur ex cyclis 280, syzygijs 247. Remanent cycli 50, syzygiae 114. Iam scis quinquaginta cyclis respondere annos Arabicos 979. Nam Tabula redigendi mutuo annos Arabicos, & Iulianos, pro cyclis 48 dat annos Arabicos 940, cum diebus 4. qui dies nunc negligendi sunt, quia sunt cycli Lunares, de quibus agimus, non Iuliani. duo autem cycli dant annos Arabicos 39. dies 59, siue syzygias duas. Summa, Anni Arabici 979. syzygiae 116. quae in annos Arabicos contractae dant annos 9, syzygias, siue menses Arabicos 8. Summa, Anni Arabici 988. syzygiae 8 vsque ad neomeniam Tisri anni praesentis 5341. Quare Tisri dicti De emendat. temporum lib. II. anni est nonus mensis Hegirae, hoc est, Ramadhan anni 989, & Tebeth fuit Dulchagia: & Schebat igitur est Mucharam anni 990 nunc currentis. Conuerte Canonem. 989 anni Hegirae praeterierunt. 940 dant cyclos 48. 39 anni, cyclos duos cum duabus syzygijs. Residuum, anni Arabici decem. quae sunt syzygiae 120. Summa, cycli 50. syzygiae 122. Quibus iunge Radicem Iudaicam 230 cyclos, cum 133 syzygijs. Summa, cycli 280, syzygiae 255. Abiice cycli vnius syzygias omnes, nempe 235. Residuum, annus vnus, menses 8, vt antea.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
