Latin
v.1 to v.4
Scaliger, De emendatione temporum v.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde Λακωνικαὶ σελήνας vulgari prouerbio iactatas, &contra Arcadibus prouerbiali conuicio neglectum religionis obiectum meminimus. Quod enim ante nouilunium aut plenilunium saepius bella, aut alia negotia aggrederentur, ob eam rem προσελήνοις vocabant. quanquam scimus eius conuicij caussam ab ipsis Arcadibus interpretatione mollitam, &probrum in laudem conuersum referentibus illud ad vetustatem originis suae, &antiquiorem sidere gentem suam iactantibus. Quod igitur nouilunij, ac plenilunij tempora Panegyricis sacris deligebant, propterea sacra Trieterica instituta: cuiusmodi erant Orgia Bacchi, Mysteria maiuscula, Nemea, &Isthmia. Ea enim est anni Graecanici forma. Si nouilunium, verbi gratia, in Kalendas Gamelionis incurrit, plenilunium in easdem Kalendas incidet anno tertio redeunte. Itaque cum in Tetraeteride Attica bis Mysteria maiuscula celebrarentur, quae tertio anno redibant, ea incurrebant in eum situm Lunae, qui priorum Mysteriorum situi oppositus erat. Sacra autem, quae necessario eodem Lunae tempore obibantur, ea semper erant tetraeterica: vt in Attica Panathenaica maiuscula, in Elide Olympica. Quippe certamen Olympicum Iphiti semper quintadecima mensis plenilunio recurrebat, vt docet nos Pindarus, atque eius interpres vetus. Quod sane fieri non potest nisi absoluta Tetraeteride, &pentaeteride ineunte. Atque ita Tetraeterides in eundem situm Lunae, non autem in idem tempus Solis redibant. Vt enim in orbem Solis &Lunae simul redirent, non aliter, quam Octaeteride confecta, &Ennaeteride oriente fieri poterat. Quare eo nomine quaedam Ennaeterica sacra instituta: cuiusmodi ab initio Pythia fuerunt, &quidem merito. Apollini enim, quem eundem cum Sole faciebant, erant attributa. Hinc colligimus non solum Olympiadis interuallum annis quatuor solidis explicatum fuisse, sed etiam grauiter peccare, qui totidem annorum cum lustro Romano faciunt. Neque vero tantum recentioribus ignosco, qui ita censuerunt, &scripserunt, sed &Ausonium nostratem culpa liberat Ouidius longe nobilior &antiquior poeta, qui Olympiadem quinquennem vocat non quomodo Graeci πενταετηρίδα suam, sed quomodo Lustrum suum Latini. Hoc enim volunt illa: In Scythia nobis quinquennis Olympias acta Iam tempus lustri transit in alterius. Et alibi cum dicit, Abstulerat decies praemia victor eques, plenos quinquaginta dies praeterijsse intelligit, qui alioqui in Graecia essent quadraginta. Horum igitur temporum ratio ad formam anni Graeci referenda est: quaequidem accuratissime a nobis libro primo disputata est.