# De emendatione temporum viii.1-4

Scaliger, De emendatione temporum, viii.1 to viii.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/viii.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/viii.1

cyclo Solis xxiii, litera G. Quod si epilogismos Europaeorum sequeris, is erit 3830 annus, & quidem embolimaeus. Adijce epactas nouilunij embolimaei 5. 21. 589, ad propositum Nisan 7. 21. 900. Prodit nouilunium Nisan anni 3830 propositi, 6. 19. 409. Translatio mixta. Fuit ergo feria septima, litera F, prid. Kal. Martij. Secundum quae ratiocinia Pascha non in xiii Aprilis incurrebat, vt vult Iosephus, sed in xiii. His & alijs praeterea caussis motus putaui veteres Iudaeos autores huiusce periodi rationem aequinoctij non Mosaici; sed mundani habuisse, quod sine dubio congruit XXi diei Aprilis, siquidem tot annorum προηγήσις ἰσημερινας colligamus, quot illa Aera continet. Nam quinque millibus & tribus centurijs annorum vna cum quadraginta duobus exactis debentur προηγήσεως dies quadraginta & vnus: qui si ad xi Martij Iuliani adijciantur, desinent in XXI Aprilis. Hino factum, vt veteres Iudaei Palaestini hanc aeram mundi vocent, non Mosaicam. Alioquin si ab aequinoctio Mosaico incepissent, Tisri primus cycli Iudaici ineundus erat cyclo Dionysiano quinto, atque eius Aerae hic esset annus currens 3079. Quod siquis rationes nostras non amplectitur, & Iudaicas Europaeas illis anteponit, per me quidem id faciat licet, hac cautione adhibita, primum, vt aeram Iudaicam anno vno antiquiorem faciat. vt, exempli gratia, noster calculus & Palaestinus hunc annum aerae Iudaicae 5342 putat, Europaeus autem 5343. deinde vbi nouilunia inuestigare voluerit ex Tabella nostra nouiluniorum cycli Iudaici, quam libro secundo proposuimus, tunc semper ad dies exemtiles adijciat praeterea XX. Exemplum: Anno Iudaico, vt Europaei putant, 5340, caepit primus Tisti cycli Iudaici incurrens in tertium Dionysij, anno Christi vulgari 1579, nocte, quae secuta est 20 diem Septembris, feria secunda ineunte, cyclo Solis vicesimo. XVii dies exemtiles competunt μεταπτώσει σιλήναικῆ. Adijce illis 20. Aufer a 300, qui est numerus respondens neomeniae Tisri in Tabella nouiluniorum. Supersunt dies Iuliani 263. qui desinunt in 20 Septembris, in cuius nocte sequenti neomeniam Tisri fixam fuisse diximus. Quibus animaduersis nemo de nobis iure conqueri poterit, cum & illi sententiae nostrae rationes reddiderimus, & eius, quod volet sequi, potestatem fecerimus.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
