Latin
viii.5 to viii.6
Scaliger, De emendatione temporum viii.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Neque vero fraudi nobis fuerit, si hac in parte ab optimo Munstero dissentimus, qui tamen alioquin omnia, quae ad illum computum pertinent, optima fide tradidit. Caeterum in ipso epilogismo anni Hebraici nihil omnino turbatur, tametsi de situ nouiluniorum discrepatur. Quinetiam testamur annum Seleucidarum Chaldaicum huic Iudaico Europaeo esse simillimum, quatenus vtrique in nouiluniorum situ conuenit. Neque sequius de Saxonica enneadecaeteride statuendum est, quae per omnia cum cyclo Iudaeorum Europaeorum congruit. Cyclus Paschalis Dionysianus secundum rationes nostras aliquanto frequentius discrepat ab Hierosolymitano, quam ab Europaeo. Nam bis duntaxat Nisan Dionysianus est Ijar Iudaicus Europaeus in annis octauo, &decimonono Dionysianis. Anni Romani veteris disputationem in calcem huius libri secundi reiecimus, quod anni illius descriptio proxime abesset a Lunari. neque inuito lectori id persuademus, vt interea taceam parum hactenus illum annum cognitum fuisse. Tertio libro opportune annus aequabilis Aegyptiacus datus est: quod annus Solaris Aegyptiacus adiectis diebus quinque ex Graeco propagatus est, quemadmodum annus Lunaris ex eodem manauit abiectis ab eodem totidem diebus cum horis XV: quod &me tacente Plutarchus ἐν τὰ περὶ ἰσιδὸς καὶ ὀσιριδος nos docet.