# De emendatione temporum x.1-4

Scaliger, De emendatione temporum, x.1 to x.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/x.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/x.1

Quae ratiocinia mirifice congruunt priscorum obseruationi, & eorum sententiae, qui die in Aprilis passum volunt: cum tamen epilogismus noster passionis tempus in primum annum Olympiadis ccim reijciat, cyclo Lunae Dionysiano Xvi, Aprilis XxiII. Vtram opinionem quis sequi malit, eam illi nos non inuidemus. Tantum vt omnis obtrectatio, & calumnia absit, oro. Omnis enim alea est in notatione non anni Iudaici, sed cycli Lunaris. quae diuersitas situm etiam nouiluniorum mutauerit. Superest maior scrupulus in tempore caenae Dominicae, qui nobis inijci poterit a Iudaeis praecipue, fortasse an & à nostris, quorum animus a priscae historiae fide abhorret. Christus enim sine vlla controuersia Pascha manducauit desinente tertiadecima Nisan, quartadecima imminente: hoc est ea vespera, quam secuta est quartadecima Nisan. De hoc nemo paulo eruditior dubitat. Nam post Solem occasum feriae quintae inibat feria sexta Iudaice, vsque ad occasum diei veneris, post quem iniuit Sabbatum, & XV Nisan, hoc est solenne Paschale. ergo integra quartadecima Nisan interfuit inter finem caenae Dominicae, & initium solennis Paschalis. Tamen Euangelistae vocant eam diem, qua Pascha comedit, πρώτὴν ἀζύμων, cum esset tantum tertiadecima. Praeterea non simpliciter δπνον dicunt, vt Iohannes Euangelista, sed πάρα eam rem vocant alij tres, cum scribunt, Vbi vis tibi paremus Pascha? Item, Desiderans desideraui hoc Pascha vobiscum manducare. At, inquiunt nostri, Pascha anticipauit. Quo argumento? Quia desinente tertia decima, non desinente quartadecima Pascha manducauit. Iam dictum est C eam fuisse πρώτὴν ἀζύμων ex Euangelistarum fide. Praeterea addunt, ἐν ἡ εθυον τῆὸς πάρα: item ἐν ἢ ἔδι θύε τῆὸς πάρα. Ergo fuit commune omnium Iudaeorum Pascha: & consequenter fatendum desinente tertiadecima Pascha mactari solitum temporibus Christi, quamuis Lex desinente quartadecima mactare praecipit. Et sane id immutarunt Iudaei, quemadmodum alia multa. Quid? Nonne Lex iubet, in procinctu & a festinabundis tanquam imminente hostium metu Pascha manducari? Atqui hoc ita mutatum fuit, vt a posteris non nisi discumbentibus & in maxima securitate Pascha manducare liceret. Quod igitur Lex diserte iubet id consuetudo mutauit. Praeterea lohannes μεγάλὴν ἡμέραν τἀββάτου vocat quintamdecimam Nisan, quae tunc forte eo anno in Sabbatum conuenerat. At Talmudistae & Iudaei hodierni (άββατον μέγα, vel, vt ipsi loquunD tur, vn73n nav vocant illud Sabbatum, quod quartamdecimam Nisan proxime antecedit, in quo Azharoth & κατηχισμοὶ Paschales repetuntur.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
