# De emendatione temporum xi

Scaliger, De emendatione temporum, IOSEPHI SCALIGERI IVL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/xi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/xi

Hebdomadas Danielis verissime a nobis traditas esse neque tacere volumus, & vero iudicia eorum improbamus, qui nouos Reges Persidis creare solent, &, quod perabsurdum est, tempora octaginta annis mutilare veriti non sunt, vt somnijs suis, & commentis latebram quaererent, cum tamen in prisca historia nihil facilius occurrat, quam regum Persidis cum Danielis, Esdrae, & Nehemiae libris conciliatio. Tertium & vltimum caput rationis temporum in septimum & octauum librum coniectum est. qui duo libri neque patrono neque interprete indigent, cum omnis eorum ratio obuia sit. Itaque hic finem faciam. Valete.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
