Latin
5
Scriptores rerum Langobardicarum et Italicarum, Hist. Lang. cod. Goth. 5
Not analysed yet
Et post Waltarene regnavit Audoin. Mater autem Audoin nomine Menia uxor fuit Pissae regis. Audoin ex genere fuit Gausus. Ipse adduxit Langobardos in Pannoniam ,et mortuus est Audoin in Pannonia. Et regnavit Albuin, filius eius, pro eo; cui mater fuit Rodelenda. Eo tempore pugnavit Albuin cum rege Gebedorum nomine Cunimundo ; et occidit eum Albuin in ipsa pugna; et debellati sunt Gebeti validissime vehementer. Tunc tulit Albuin rex uxorem nomine Rosemoniam, filiam Chunimundi, quem ipse occiderat; et ipse praedaverat. Ante habuit mulierem nomine Ludusenda, quae fuit filia Flothari regis Francorum; de qua habuit filiam nomine Albsuinda. Iste Albuin movit et adduxit Langobardos in Italia, invitatus ad Narside proconsule et praeside Italiae, qui minas Suffiae reginae erat perterritus. Eo tempore cum exire coeperunt Langobardi a Pannonia, tunc fecerunt pactum et foedus amiciciac Abari cum ipsis Langobardis, et cartam conscriptionis, ut usque ad annos ducentos, si eorum oporte esset Pannoniam requirere, sine omnia bella certaminis ad eorum partem ipsam terram relaxarent. Et in Italiam, in quam ipsi perrexerant, usque ad plenos ducentos annos in eorum auxilium essent parati. Et movisse Albuin rex Langobardorum de Pannonia exercitu suo valde copiosum mense Aprile in pascha, indictione prima; secunda vero indictione incipiente coeperunt predare finem Italiae, tercia autem factus est dominus Italiae. Nam Narsis proconsul Italiae, si quid eorum promiserat, relinquens Italiam, ad Spaniarum provinciam est reversus. Tunc Papiae cives et Mediolanum metropolim cum reliquae aliae civitates Italiorum, videntes se vacuae, sicut a Deo fuerat praedestinatum, colla sua ipsius Albuin regi subicierunt. Et cum regnasset Albuin in Italia annos tres et menses sex, malo inito contra eum consilio per Rosemoniam uxorem et consilio Peredei cubicularii sui ab Elmechis spatario suo occisus est in Verona civitate. Et volebat Helmechis regnare, et non potuit propter metum Langobardorum et necem Albuini. Tunc mandavit Rosemonia festinanter Longino praefecto militi Ravenensi, ut eam in fugam susciperet ad Ravennam. Ut autem audivit Longinus haec verba, misit movere angareas, et tulerunt Rosemoniam et Alsuendam, filiam Albuin regis, et omnem thesaurum Langobardorum secum duxerunt et Helmechis. Unde plures annos scisma et bella inter Langobardos et Romanos fuerunt. Tunc –ut per fimeneum primum exordium accidit mala suasio peccati, inde usque ad praesentem diem feminalis tenet consuetudo peccandi –suasit ipsa Rosemonia Longino militi, sicut prius ab Elmechis, ut et ipsa occideret Helmechis et Longino esset uxor. Inito isto consilio, temperavit venenum Rosemonia et dedit Helmechis. Cumque gustasset, intellexit, quod malignum biberat; praecepit, ut et ipsa Rosemonia cum eo biberit invita; et mortui sunt ambo. Tunc Longinus praefectus tulit omnes thesauros Langobardorum, et Albsuenda, filia Albuin regis, iussit ponere in naves, et transmisit eam Constantinopolim ad imperatorem suum.