# Hist. Lang. cod. Goth. 9.12-26

Scriptores rerum Langobardicarum et Italicarum, Hist. Lang. cod. Goth., 9.12 to 9.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scriptores-rerum-langobardicarum-et-italicarum/hist-lang-cod-goth/9.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scriptores-rerum-langobardicarum-et-italicarum/hist-lang-cod-goth/9.12

Praesentem diem per eius adiutorium splenduit Italia, sicut fecit antiquissimis diebus. Leges et ubertas et quiętudinem habuit per domni nostri merita prestante domino nostro Ihesu Christo. Amen. Leges addidit et adiunxit, sed amplificavit. Domnus Liutprand rex Langobardorum , ortu et natione Mediolanium metropoli Italiae, magnus ac summus gubernator populi atque patriae, regnavit atque gubernavit populum communem Italiae annos triginta et unum et menses septem, et dormivit in pace cum patribus suis. Et regnavit post eum Hilbrand, nepos eius. Iste vero Liutprant perrexit cum populo suo usque ad Arlatem civitatem Provintiae, in auxilio domni Carolimagno regis Francorum , et Sarracenos de eadem civitate expulit. Seu et domni Pippini regis, filio. supradicti domni Karoli, pro amicitia Francorum et quietudine terrae suae capillum incidit, et cum Francis amicitiam firmavit. Deinde Trasemundum ducem Spolitinum sibi rebellem perdomuit atque devastavit. Deinde Beneventanam provintiam ad Langobardorum servitutem redegit. Posthaec Ravennam et universam Romaniam peragravit, et usque ad magnam Romaniam Langobardorum terminos posuit. Ad ultimum vero usque ad fines Baiuarorum peregrator extitit atque defensator. Hic fuit amator aecclesiarum pervigil , atque sanctorum corpora ad bonum culmen et opere perlustrator. Iustitia pleniter sicut impetus aquae in manu eius, et elimosyna multis necessitatibus repletus atque adiutor seu consolator; aedificator aecclesiarum, bonus dispensator. Ipse in aecclesia beatae virginis Mariae quae dicitur Ad Perticam, quam ipse a fundamentis edificavit, iacet humatus.

---

Scriptores rerum Langobardicarum et Italicarum, Hist. Lang. cod. Goth.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000858.zip.
