Latin
Cap. XV
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 10-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XV. Vicquid è uena &monte excisum est machina tractoria, quam duo in orbem tor quent, &modulis extrahunt, ac deinde quod extraxerunt carris euehunt montemque monti imponunt, terram e fodina egestam, in tumulum redigentes. Sunt deinde multae &mirabiles machinae à nostri aeui hominibus inuentae, quae ueteres ma chinas non parum artificio uincunt, aut multum ab eis differunt. Cottenber gi in Bohemia putei sunt plus quàm quingentas orgyas seu passus alti. Quidam planè sunt aridi, ubi tam multis machinis non est opus: &quidam adeò multum continent aquae, ut Thales Milesius hinc terram aquę innatare probare posset, &ibi ingens &perpetuus sine ulla inter missione adhibendus est labor, ad exhauriendum aquam semper inundantem. Et haec uni ca est causa cur tam uaria &mirabilia excogitata sint, &hucusque excogitentur instrumenta &machinae, quibus ex tanta puteorum profunditate, aquae undique per subterraneos meatus affluentes hauriantur. Exciso autem atque extracto metallo, si uena fuerit pura, in capsulas conijcitur &pilis praeferratis, quae rota aquaria uersat, tunditur ac tenui cribro secernitur: quae transmeat molitur, quae non transmeat, rursus sub pila subijcitur &lius teritur. Si cum lapidibus permista fuerit, primum malleis minuitur, lauatur in lacunulis, ac palis agitatur in alueo, cribraturque. Tot exantlantur labores quousque materia metallic per fornacem excoquatur confleturque. Venae quae per saxa montis in longum extenduntu meliores iudicantur, quae ab oriente in occidentem extenduntur per montis decliue, ita t men ut dorsum montis uersus meridiem sit, decliue uerò ipsius in septentrionem sensim inclinet, &quanto uena ab hac recesserit, tanto minus argenti ferax esse solet. Habet etiam quaeque uena suam pendentem &iacentem partem. lacens est, in quam uena ueluti recumbit. Pendem uerò quae uelut tegmentum uenae sursum incumbit. Itaque uenę caput semper ex iacente ipsius indicandum erit. Et ut animantis corpus uenas quasdam habet magnas, à quib. uenulae deriuar solent, sic uenę metallicę suas etiam habent, siue uenulas siue fibras appellare uelis, atque ea diuersas. Sunt etiam uaria officia inter metallicos, sunt leges &decreta, imò respub. quaed ipsis est bene constituta. Compertum est quoque genus dęmonum in nonnullis fodinis uersari, quo rum quidam nihil danni metallicis inferunt, sed in puteis uagantur, laborib.