Latin
100.1 to 100.5
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 100.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ubi domum reditum est, episcopus, conniuente forsan Caesare, priores molestias rursum perferre coactus est, quousque tandem comes quidam Guilelmus nomine ob contumaciam suam imperiale incurrit bannum, &priuatus fuit feudo quod ab episcopo tenebat. Durante uero multo tempore bello, deficienteque episcopo &ciuitate uiribus, accersiuerunt quendam comitem Maurianensem, qui postea comes Sabaudiae effectus est. Inter hos uerò diuersa quoque secuta sunt bella, adeò ut Sabaudus multa oppida, uicos, arces Geneuatum occupauerit, donec fieret Geneuae contiguus, nec his contentus, quae titulo suae infeudationis occupauerat, flagrauit sibi &belli impensas resarciri. At episcopo respondente sibi satisfactum de his quae iure feudi ab eo dati acquisiuerat, multae hinc inde natae sunt controuersiae. Et maior pars populi timens ne Sabaudus irritatus pacem iniret cum hoste communi in eorum perniciem, tractauerunt cum eo ut &ipse omnia in ea ipsa urbe possideret quae antea comes Geneuensis, idque iure hypothecae. Sed ubi ille pedem fixit in urbe, maiorem praedecessoribus exercuit tyrannidem. Canonici ergo aliquot cum ciuibus contra eum conspirantes reuocauerunt comitem suum antea eiectum, qui ueniens cum militari manu à Sabaudis urbem tenentibus uictus est. Tunc Sabaudi coniuratorum domos inuadentes, quos potuerunt comprehenderunt atque supplicio affecerunt. Durauit dissidium istud usquequo defecerunt comites Geneuenses, &eorum ditio peruenit ad Sabaudiae principes. Tandem uerò Amedaeus princeps pertaesus subesse episcopulo, sat egit ascendere supra illum. Nam impetrauit à Carolo quarto Caesare uicariatum imperialem in tota sua patria, eoque titulo uoluit ut sibi subesset Geneuensis episcopus cum tota sua ditione, sed cum ille comiti resisteret, mansit episcopo sua autoritas &populo sua libertas usque ad tempora Amedaei octaui. prioris Amedaei nepotis, qui fuit primus dux Sabaudiae &demum electus in Romanum Pontificem, dictus Felix Ille impetrauit à Pontifice Martino temporalem iurisdictionem in Geneua &eius ditione, sed quam exequi nequi uit, sicut nec posteri eius, potissimum autem Carolus princeps, qui paucis ab hinc annis à suis aulicis persuasus, inuadere tentauit Geneuam &Losannam, actum fore putans de statu suo, si hae duae ciuitates in medio ditionis eius, ab eius imperio liberae remanerent.