# Cosmographia universalis 100.6-7

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 100.6 to 100.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/100.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/100.6

Nam hoc pacto (sic enim arguebant) possent & aliae ditionis eius ciuitates ab eo deficere, & more Heluetiorum proprias erigere Respublicas. Huic eius instituto episcopus quoque Geneuensis non parum fauebat, quippe qui ducis precibus pontificatum obtinuerat, & de fami lia ducum (ex latere tamen) prognatus fuerat, tandemque ex ipsorum insolentia & insultatione factum est, ut & episcopus suo priuaretur Pontificatu & dux excluderetur magna parte ditionis suae. Visontium. Isontium nunc Bisontium & uulgo Bisantium, metropolis Burgundiae, ubi plu ra ueterum aedificiorum uestigia cernuntur. In eius agro est locus, Salinensis dictus, ubi duo sunt fontes, alter aquae dulcis, alter ut sal igne densatum conficiunt, candore praestans, ac maximum eius nationis uectigal. Aliud iam nihil habeo, quod de hac urbe hic scribam, quod ad meam frequentem sollicitationem nihil sit missum, Quorundam ueterum nominum Gallicae nationis interpretatio, relata ad moderna tempora. Patisus & Parisij populi, hodie quoque Parys, olim Lutetia. Rhedon & Renes metropolis & ciuitas episcopalis in Britannia. itum olim, hodie Chartres, ciuitas episcopalis, non procul à Lutetia distans.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
