# Cosmographia universalis 1002

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, ASIATICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1002
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1002

lamum, Isahacum, lacobum atque alios filios eius, quin et Mosen atque Dauidem pastores fuisse llhac regione, diuitesque effectos ex pecoribus, & totam eorum substantiam in re pecuaria con llisse. Habuerunt Romani ferè mille annis imperium super Syriam, deinde Saraceni eamsibi uindicarunt unà cum ciuitate Ierosolymitana, possederuntque circiter centum annis, & tunc Christiani rursum eam recuperauerunt, id quod paulo post latius explicabimus. Et ut ordine quo lim hanc latissimam regionem dispiciam, primum lustrabimus Palestinam, quae principalior Sy litest pars, singulasque eius terras diligentius considerabimus, eo quod tota sacra scriptura ue tis & noui testamenti in historijs suis uersatur in hac terra. Palestina. Omplectitur Palestina Idumaeam, Iudaeam, Samariam atque Galilaeam, & has terras olim inhabitauerunt Chananaei, lebusai, Hiuaei, Hitthaei &c. sed fuerunt imperio diuino inde expulsi & populo Iudaico ad inhabitandum datae, id quod uetus testamentum multis insinuat uerbis. Terra Idumaeorum, ut uidere potes in noua terrae sanctae descri ptione, sita est inter Aegyptum & ludaeam, estque portio Arabicae terrae, ualdae fertilis b ea parte qua mari alluitur, uersus Arabiam uero dicitur esse sterilis, ubi pertingit ad montala Seir. Clauditur ibi montibus & rupibus abscissis, atque uallibus effossis concursu torrentium, inde altis & implexis anfractibus sic coarctatis, ut per angustos calles transitus uix pateat uia ri. Praecipuae eius urbes Maresa, Anthedon, Gaza, Ascalon & Azotus, quarum frequens in iblijs fit mentio. Natus fuit in Ascalone insignis ille tyrannus Herodes, sub quo Christus natus fuit, qui mira astutia ad se traxit regnum Iudaicum, interfecitque omnes qui tunc de regio Iudaeorum semine adhuc extabant. aurus Pamphylia prsilce In monte Casio iuxta Ostracinam, quae hodie Larissa uocatur, sepultus fuit Pompeius. Longitudo terrae sanctae accipitur i Dan eiuitate, sita iuxta Libanum usque ad Bersabeae ciuitat è regione Gaxae positam, Latitudinem uero terminant mare me diterraneum & Iordanis flu. etiamsiultra lordanem sitae fui rinttribus Aser, Ruben & dimidia tribus Manesse. Quomodo Aegyptus huic tabulae adhaereat, uidebis infrà in descri tione Aegypti. Nam extendimus alteram extremitatem hus ius tabulae usque ad confinia Aegypti, id quod Nili orientale ostium hîc ostendit. Caesare Rhinocura Larisa q caso mos & Sirbonis la ndt. Sinus Arabicus Medina mesr

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
