Latin
1004.9 to 1004.11
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1004.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Si pignus ab inope credi pracceperit, ante noctem restituat. Qui non fuerit soluendo apud eum cui debet, seruitutem serlsat. Si quis contribulem emerit, tempus sexto mox anno liber existat. Qui oculum alicui per uiuriam eruerit, pari clade puniatur. Si taurus quenquam peremerit cornu, lapidibus obruatur, eius carnes non attingantur. Filius patris scelus non luat, nec parentib. erit fraudi, si filius quia deliquerit. Administrandi belli summa penes hunc sit, qui strennuitate &prudentia alios ante ibit. Si hostis obsidione premitur, frugiferae arbores ne laedantur. Ne qua mulier belli tempore attingat uirile instrumentum, neque uir muliebre. Vt uescendi sanguinis usus in uniuersum Israditis nullus esset. Puerpera 40. dies templo arceatur, si marem enixa est, si foeminam octoginta. Adulterio, incesto, sodomiticaeque foeditati capitalem poenam lex irrogat. Sacerdos manco debiliue cor pore altaris ascensu, phibetur. Terra septimo anno aratri est immunis. Quae tellus sua sponte fent anno quinquagesimo, qui iubileus dicitur, tribulibus &extraneis communis est. Hi &multials ritus Iudaeis a domino deo praescripti, ridentur à gentibus deum uerum ignorantibus. Vnde Cor nelius Tacitus in hunc modum scribit: Apud ludaeos est fides obstinata &misericordia in promptu, sed aduersus omnes alias gentes hostile odium, separati epulis, discreti cubilibus, proiectisima in libidinem gens, alienarum concubitu abstinent, inter se nihil illicitum, circuncidere genitalia instituerunt, ut diuersitate noscantur. Nec quicquam prius imbuunt, quam contemnere deos. Animas praelio aut supplicio peremptorum aeternas putant, eadem cura et de inferis &persuasio coelestium De terrae sanctae praestantia &nobilitate. On parum commendat hanc terram, quod sancti patriarchae habitauerunt in ea, pro phetae dei oracula sacra prodiderunt in ea, unigenitus dei filius in ea assumpsit naul ram humanam, atque per passionem suam &mortem reconciliauit generi humano pantur coelestem. Hic acceperunt apostoli spiritum sanctum, profectique inde in uniuersum mundum annunciauerunt omni creaturae regnum dei.