# Cosmographia universalis 1010.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 1010.1 to 1010.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1010.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1010.1

Facta autem magna strage fidelium, multisque captis, sine aliquo humanitatis respectu omnes occidi fecit, quin & Rainaldum Antiochenum principem propria manu interfecit. Vertit deinde in Tiberiadem omnem belli impetum, illicque contra Christianos uictoriam adeptus, exercitum pro pe duxit ad Aconem. Rex autem Guido & templi magister capti, in signum uictoriae reseruantur. Inciderunt haec in annum Christi 1187. Tanta potius uictoria, Christiani in Acone obsessi, metu perculsi deditionem fecerunt, pacti ut cum singulis uestimentis inde incolumes mitterentur. Pa ri celeritate Berytum. Biblum, & alia maritima loca occupat. Ascalonitae uero munitione consiss responderunt se non nisi post captam lerosolymam deditionem facturos. Comes quoque Tripo litanus emergens ab infausto praelio, & ueniens Tripolim, ibi subitanea morte est defunctus, & cadauer eius circumcisum repertum: Saracenus enim fuerat effectus, unde à nonnullis prodi tor exercitus Christiani habitus est. Saladinus proinde obsidens Ascalonem, eam hac conditione recepit, ut Guidonem regem & templi magistrum redderet, quod & factum est. Obsidens postea urbem Ierusalem, & diu magna ui oppugnans, same tandem compulit Christianos ad deditionem, eatam men conditione, ut tantum liceret inde secum asportare, quantum quisque suis humeris ferre posset. Sic ciuitas sancta octogesimo octauo anno postquam à Gorfrido & alijs Christianis ducibus futrat recepta, in impiorum manus recidit. Fuit ille annus humanae salutis 1187. in mense Octobri Vrbe recepta, continuo Saladini iussu omne aes campanarum è turribus depositum, templaprophanata praeter illud quod Salomonis dicitur. Fugientes autem inde Latini, manserunt quidam in urbe ex Christianis, nempe Suriani, Armeni & multi Graeci, facti tributarij. Deinde anno 1185 Guido rex obsidione cinxit Acam, ueneruntque ex insperato suppetiae magnae ex italia, Germa ni, Burgundia & Francia, Philippus scilicet Galliae, & Richardus Angliae reges cum multis alijs principibus. Nostri itaque congressi cum Saladino superiores fuerunt, quousque equus cuiusdam Christiani militis elapsus, fugam in populo excitauit. Currentes enim quidam post e quum, pu tati sunt fugam inijsse, & toti exercitui fugiendi causa fuerunt. Quos insecutus Saladinus, magn edidit stragem.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
