Latin
1011.1 to 1011.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1011.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
nec non &duci Lupoldo, liberatus est. Mortuus est per dies illos Guido rex Cypri, regnumque Emericus frater recepit. Mortuus est et Saladinus, uir omni eius seculi uirtute, gestarum rerum glo lia &potentia facile princeps: qui iusserat interiorem tunicam laneam suspendi et deferri ante funus, preconemque clamare: En Saladinus Asiae dominator, ex tanto regno tantisque opib. nil aliud secum fert. Successerunt autem ei filij sui Saphadinus in Syria &Merlynus in Aegypto. Noua expeditio Christianorum in terram sanctam. Ost mortem Saladini congregati dux Austriae, dux Saxoniae, dux Brabantiae, Lantgra Quius Thuringiae &multi episcopi, cum magno exercitu ingrediuntur terram sunctam, fractoque foedere quod Richardus fecerat, loca quaedam expugnauerunt, sed audita mor te imperatoris re infecta cum magna iactura fidelium in terra sancta morantium redierunt. Deinde anno 1215. Romae fuit celebratum concilium, in quo multa fuerunt tracta lapro recuperatione terrae sanctae, missaeque literae in omnes Christianorum fines ad praedican llum crucem, &ut fierent processiones, orationes, ieiunia, prostrationes in ecclesijs &eleemo synae. Excitatus est autem ad has literas ingens numerus hominum in Germania &Gallia, Fri dericus imperator secundus, duces Brabantiae, Morauiae, Lemburgi, Iuliaci, Palatinus Thubin gensis, Marchio Badensis, comites &episcopi plurimi, qui omnes sese ad Christi militiam dellouerunt, coniunctisque copijs conuenerunt Venetijs, &ibi constiturum est, ut pars ualidior in Sy illam nauigaret, reliqui tenderent in Aegyptum, atque Alexandriam expugnarent, aut Sultanum prohiberent ne ascenderet in Syriam. Mense itaque Martio applicare coeperunt naues peregrillorum ad portum Aconensem. Anno 1218. Iohannes rex lerusalem mense Maio cum peregri nis &duce Austriae prospero uento peruenit ad portum Damiatae &obsedit eam. Fuit haec olim Eliopolis ab Elio principe, qui eam triplici muro cinxit, particulaque Nili deducta in insulae for mam redegit. Spes itaque apud nostros erat, ut si Damiata potirentur, facile expugnarent Cai lum seu Babylonem. In primis autem turrim Phaream admotis machinis deijciunt, &suburbia expugnant. Sultanus noctu copiam peditum obsessis in auxilium mittit, ac nostris uincentib.