# Cosmographia universalis 1011

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, CILICIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1011
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1011

Rex uero Angliae uidens Guidonem regem, ambire dominium Tyri & Ptolemaidae, egit cum illo, ut pecunia haud gra diaccepta, regnum Cypri acciperet, & sibi regni Ieroso lymitani curam relinqueret. Sicque Guido tex Cypri & Richardus Ierosolymae est factus. Tentauit Richardus expugnare Ierosolymam, sed inanis fuit eius conatus, Saladino totis uiribus resistente. Deinde accessit & hoc malum, quod Richardus acceperat per nuncium regem Franciae uexare Normandiam, & fratrem suum aspirare ad regnum Angliae, quod non parum obfuit Christianis in oriente. Nam foedera quaecum que Salad. dere uoluit, Richardus recipereest coactus. Ann oitaque 1193 uenit Richardus per Vn gariam in Austriam, & dimisso regali obsequio, priuatus in quodam diuersorio iuxta Viennam incoctione pulmentorum laborans consedit, anulum regalem digito gestans. Quod aduertens quidam de familiaducis qui eum agnouit, (cum duce enim apud Acam fuerat) duci Lupoldo indicat. Dux missa frequentia militum regem capit, & digna factis compensat. Nam capta Aca rex Angliae: signa sua ubique affigi praecepit, titulum uictoriae sibi prorsus ascribens, uexilium uero ducis Austriae quodam loco, quem ille obtinuerat, affixum, conculcari fecit, & praeter haec praedam omnem inter suos distribuit: ex qua perfidia, dux Austriae sine mora repatriauit. Imperator Henricus sextus regem captiuum sibi praesentari iussit, uinctusque Vuormatiam adducitur, ubi tandem datis in redemptionem suam imperatori multis millib. aureorum,

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
