Latin
1019.5 to 1019.8
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1019.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Veneti ergo locum cedentes, Tyrum se contule Factiones runt, &Pisanos ad se tractos, spreto foedere contra Genuenses irritarunt, uenitque res ad atrox Christanorum, bellum. Nam Veneti roborati comburunt Genuensium naues diruunt eorum aedificia, diripiunt quam bona Habuit interim utraque factio suos fautores. Nam incolae Ptolemaidae, hospitalis Rhodimagister, caeterique proceres Latini ita Venetis fauebant, ut iuris ipsorum ea urbs potius quàm omnium Latinorum esse uideretur. Econtra Tyrum incolentes, Genuensibus fauorem pro ui tibus superque praestabant, &citra ultraque mutuo bellohae familiae atque uibes sese uexabant, dum externus hostis Sultanus quiescebat. Cumque hae simultates in longum protraherentur, Sultanus ratus occasionem non negligendam, coacto magno exercitu anno Christi 1290. ui ce pit Tripolim, Sidonem, Berytum, Tyrum, &tandem Acam: quam historiam paulo superius sub litulo, Reliquiae regni lerosolymitani, ad longum descripsi. De ordinibus Cruciferorum Ierosolymis institutis. O tempore quo regnum lerosolymitanum fuit erectum, qua tuor ordines Cruciferorum fuerunt instituti: Ordo Canonico rum sepulchri dominici, qui sub patriarcha primum fuerunt, ordo militiae sancti lohannis, deinde Rhodiorum, ordo Templariorum, &ordo Teutonicorum. Primi ferebant in ueste cle ricali rubram duplicem crucem. Et cum ciuitas ueniret in potestatem Sultani Aegypti, quidam impetrauerunt ab eo, ut eius permissione extrueretur pro Latinis ecclesia, ubi &monachi instituebantur &ab bas. Deinde tempore procedenti Latini extra septa monasterij ordi παι nauerunt monasterium in honorem beatae Mariae Magdalenae, ubi soMonasterim rores instituerunt, ut sic tam uiri quàm mulieres Ierosolymis diuerso sororum. ria inuenirent. Iuxta primum monasterium fuit constructum hospita le pro infirmis &peregrinis, uiuebantque in eo de reliquijs mense abbatis &monachorum. Vbi uero ciuitas peruenit in manus Christianorum, quidam uir religiosus, qui pauperibus diu ibimi nistrauerat, suscepit habitum regularem, cui albam crucem affixit, fratresque colligebat &unà cum eis pauperibus &infirmis ministrauit, atque in agro Hakaldama mortuos sepeliebat.