# Cosmographia universalis 1021

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 1021. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1021
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1021

Sequenti tempore quidam sacerdotes seditiosi aedificauerunt eo loco templum aemulum illi Ierosolymitano sub uictoria Alexandri magni de Persis ad Amanas pylas. Quos ipsum quoque Samaritani sub Antiocho ill llistri conuerterunt in appellationem louis olympij hospitalis. De monte Gelboe habes in pri mon Regum, capite ultimo. Iuxtalhunc olim sita fuit Bithuliae ciuitas, ubi Iudith mulier magna limis Holofernem principem obtruncauit. Galilaea. Vplex est Galilaea, superior quae & gentium uocatur, atque inferior, utraque ferax & passim culta, neque pars earum ulla ociosa, omnis in opere, assidueque fructuum ferax. Campos habet cum uarijs arboribus consitos, tum maxime oliuetis, uineti ac palmetis. Irrigatur autem abunde montanis torrentibus ac fontibus aquae perennis, etiam quum aliae terrae aestu exuruntur. Crebrae ibi ciuitates & propter opulentiam populosae, ubique multitudo uicorum, pugnaxque olim genus hominum atque in Iudaeis ferocissium. Insigniores Gallileae ciuitates sunt Nazareth, ubi Christus educatus, Capernahum, Ca ubi Christus fuit in nuptijs, Tiberias, ubi extra moenia thermae sunt naturales. Habet etiam illios insignes montes, sed qui ambo Thabor uocantur. Vnus in tribu Nepthalim, qui in meillo campi maximi assurgit ad stadia triginta, admittens planiciem mire rotundam. A parte bo scali est inaccessus, uocaturque alio nomine Itabirium. In eo creditur Christus transfiguratus, & et omnino diuersus à Thabor qui per latam tribum Isachar extenditur. Est etiam in hac regio llem ad radices montis Libani Caesarea Philippi, à Philippo Herodis filio in honorem Caesaris sonstructa, quae antea Paneas fuit appellata, ubi ex Panio antro, aut iuxta fauces antri scaturiunt luntes, unde lordanis fluuius concipitur. Phoenicia. Hoenicia Syriae est regio, Iudaeae propinqua, habens à meridie Galilaeam, & ab occasu mare mediterraneum. In ea ab antiquis temporibus fuerunt nobilissimae urbes, praeser tim Tyrus & Zidon: item montes Carmelus & Libanus in quibus thura leguntur. Io sephus author est, Phoenices inuenisse Graecas literas. Ob horum & Syrorum nimis solertem uafriciem, adagio locus factus est, Aduersus Phoenices Syri: quo usi sunt ue ieres, quoties uersutus uersuto imponere uelle uidebatur. Ciuitates Phoeniciae insigniores Berytus, Byblus. Erytus ciuitas Phoeniciae clarissima, quae uulgo hodie dicitur Barutus, dicta aliquando felix Iulia: & est hac aetate in ea celeberrimum emporium, occupatque totam ueterem glo riam Tyri & Zidonis, in loco robusto & inexpugnabili sita, olim ciuitas episcopalis. Ab ea non multum distat Byblus alia maritima ciuitas, sita in excelso loco, cuius fre quens mentio fit in libris sacris. Tyrus. Yrus potentistim olim & lo cupletissima urbs, sita in corde maris ut apd Ezechielem Prophetam legimus, insula quondam & mari diuisa à continen ti 70. passib.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
