# Cosmographia universalis 1023.5-7

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 1023.5 to 1023.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1023.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1023.5

Ita dum contendit extrahitur: eius cruori dignatio praecipua lanis tingendis, si sraesertim lapidis uno ictu caedatur: alioquin dolorem aliquandiu sustinens amittit colorem. Sunt illtem purpurarum plura genera: nullae augentur insigni magnitudine, aliae paruae. Marinae ma gnaescabraeque sunt paruae ad littora & oras reperiuntur, flore rubro. Murex quoque est ex his qui urmiori integuntur testa, & est frequens & nobilis apud Tyrum, praebetque eundem usum ac purpura. In Italia discernunt per oleum fusum super sericum purpuram ueram à notha. Nam si relin quat maculam, notha est: sin uestis sericea nihil uitij contraxerit, legitima est purpura. Damascus. Amascus Syriae urbs primaria in Damascene regione quam & Coelesiria, fermè omnium urbium Asiae uetustissima, quippe quam Abrahami seruos fundasse sacrae literae trade re uidentur. Est autem campestris, agrum habens natura soli sterilem ac aridam, nisi quate nus aquae irrigant, superne fistulis cuniculisque subductae, quarum humor terram reddit fer tilem & consitionib. praestantissimam. Haec urbs itinere sex dierum ob lerusalem distare dicitur xta quam Paulus apost, prostratus Christum agnoscere coepit. Alij uero mira scribunt de elegantia sllus urbis & foecunditate agri eius. Est ibi arx munitiss. quam Florentinus quidam aere proprio con stiuxisse ducitur. Peperit enim huius urbis principatum illi Florentino in hunc modum. Ferunt Sul sano praefecto Syriae quandoque propinatum fuisse uenenum: & quum remedium quaesissent à memora to Florentino id repertum esse. Is inter Mamaluchos connumerabatur. Inuento igitur antidote principi in paucis charus erat: ob id ea urbe clarissima donatus est, propterea quod uiueret princeps, illi retulisset acceptum. Arce ergo constructa, Florentinus inibi rebus humanis exemptus est Est autem haec urbs incolarum numero admodum frequens, eademque ditissima.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
