# Cosmographia universalis 1024.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 1024.1 to 1024.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1024.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1024.1

Mirum dictu est, quantum opulentia ac eximio artificio polleat, quippe quae affatim commeatum fermè omnium habet, rei frumentariae carniumque, & id genus annonae. Scatet omnifariam fructibus, & cumpri mis per totum annum recentium uuarum illic est ubertas. Sunt praeterea ibi mala punica, chryso mela, ficus, amygdalae, & proceriores oliuae, eaedemque optimae. Fluuius lympidissimus urbem interfluit, obiu plerunque in singulis edibus signati fontes conspicum tur claborati. Edes eorum à foris inelegantes sunt, sed indecentissime multiplici marmore & cum primis ophite lapide eas exornante. Sunt in urbe complura delubra, muscheas appellant: sed quod caeteris praestat, id con structum est instar basilicae diui Petri urbis Romae, nii quod in meditullio nulli sunt imbrices uel tecta, sed pateicit ut sit sub diuo. Circum uero delubrum omnia con camerata sunt. Illic peculiari cultu sanctissimi uatis Zi chariae ut uerum corpus obseruant, idque summo in aestimato habent. Videre etiam licet eum locum, ubise runt seruatorem nostrum diuum Paulum increpuisie his uerbis, Saule, Saule, quid me persequeris? Is locus est extra urbem ad primum lapidem ibi Christiani humantur, qui in ea urbe e uiuis decedunt. Ostenditur quoque ibi locus, ubi Causi dicitur Abel fratrem confecisse germanum. Antiochia. Vplex est in hac regione Antiochia: una sita est sub monte Tauro in Comagene or riae, quae Alep appellatur, ubi famigeratum est emporium. Alia duodecim millibus pal suum recedit à mari montibus clausa, habetque portum ad Orontis ostia. Haec Syrie totius aliquando metropolis fuit, regiaque Seleucidarum, in quam omnes uires Nicanor contulit, prius Reblatha dicta de qua in 4. Regum. Tempore uero Iustiniam principis, quum terraemotu concidisset, & ab isto principe rursum instaurata fuisset, Theopolii est dicta. Floruit sub Romanorum imperio annos ferè mille. Deinde unà cum Ierosolymis capta à Saracenis, demum post annos centum iterum unà cum ipsis recuperata à principibus Christis nis. Rursum autem à Saladino trium spacio mensium expugnata, nec unquam postea recepta Hic prima cathedra principis apostolorum, Christianique primum appellati, cum antea discipul dicerentur. Antiochiae nomen putatur accepisse ab Antiocho qui eam ampliauit, eum antes Epiphane uel Epidaphne, & ab Hebraeis Reblatha uocaretur.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
