Latin
1025
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1025
Unproofread scanNot analysed yet
sunt fructum. Interiora uero regionis aspera sunt &sterilia, laborantque magna penuria aquarum. Vnde sit, ut sicubi fons aliquis inuentus fuerit, ille abscondatur ab incolis, ne hostibus innoteseat. Id testatur quoque memoratum 24. Geneseos caput, &item 29. eiusdem. Huius regionis insigniores urbes sunt Edessa, Charrae &Nisibis. In Edessa, quae nunc Rase nuncupatur, regnasle dicitur tempore Christi Abagarus, qui datis ad Iesum literis, responsum meruit accipere. Por Charrhae fonde Charris, quae in Hebraeo Haran appellatur, Gen. II. quomodo illuc ex Vr Chaldaeorum demigrauerit Taerah cum filijs suis Abramo &Lot &c. Nisibus uero non multum ab Haran distans, fuit olim magni nominis, dicta aliquando Antiochia, &aliquando Mygdonia ab inserfluente Mygdone fluuio. Babylonia &Chaldaea. Ac in regione iuxta Tigridem fluuium mox post diluuium coeperunt filij Adam extruere ciuitatem &turrim in ea, cuius cacumen Aerigeretur in coelum, subuexerunt autem, ut quidam scribunt altitudine quinque mil lium, centum, septuaginta quatuor passuum: at deus praesumptionem illorum coërcens, sine gladio, peste alioue morbo, solius linguae, quae tunc unica fuit, con fusione, illorum conatum inipediuit, quare &locus ille deinceps ab euentum illo Babel fuit dictus. Sonat autem Babel mixturam. Mixta enim fuit prima &originalis Hebraica lingua, nedum dialectis &idioma tibus uarijs, uerum &infinitis externis &à seculo tunc inauditis uocibus, atque ex una dictione laehem, Diuersitas lin quae Hebraeis panem significat, natae fuerunt septua guarum. )di ginta (tot enim dicuntur linguae esse in mundo, uersae dictiones, omnes panem significantes: Nam Syri panem exprimunt per lalima, Graeci per arton, &uulgares per pesomi, Germani per brot, Sclaui perchleb, Liuoni per maeyse, Lappones per leipae, Galli per pain, Vngari per chinxer, Indi meridiani peroholo, Turcae per aetmeck, Bulgari &Sclauonici per kruch, Vualachi per pin, Angli per bred. Idem sentiendum de alijs infinitis rerum nominib. &de uerbis actionem significantib. &conugnificantius dictionibus. Homines itaque unam &propriam intelligentes linguam, coadunatilub certo duce, peculiarem sibi uendicarunt in orbe terram puta Aegyptiacè loquentes eam ferram quae à cultorib. suis Aegyptus fuit uocata, Teutones Germaniam, Itali Italiam, secundum quod quisque populus à lano summo patre, hoc est, à Noah, qui adhuc uiuebat, terram accepe lanus qui &Noc. rat sibi designatam. Apud paucissimos mansit lingua natiua, nempe Hebraica, in ea scilicet fami lia à qua descendit Abraham patriarcha, in cuius posteritate sola, sancta remansit lingua. Eos au tem qui in Babylonia siue Chaldae a remanserunt, coegit Nimrod ad obedientiam suam, inchoauitque monarchiam primam. Iosephus affirmat Nimrodum gigantem, principem fuiß se eorum, qui turris aedificium moliehantur. Nimrodo successit Belus, atque post istum Ninus, qui non contentus regno suo, studuit &adiacentes regiones suae subijcere ditioni. Du rauit autem ea monarchia annis 1234. tandemque diuisa fuit in duo dominia, nempe in Babyloriam &Mediam atque Persiam, stetitque ea diui sio annis 304.