# Cosmographia universalis 1032.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 1032.1 to 1032.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1032.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1032.1

Ipsa, ut ait Strabo, in plano est sita, circumsepta rupibus altis, intert fontes uberrimi sunt, extra uero circuitum regio ex magna parte deserta, & sine aqui praesertim uersus Iudaeam. In hac parte nihil memorabile, ait Plinius, praeter Casium montemuet sus Aegyptum, ubi sepulchrum est magni Pompeij. Nos tamen memorab lius putamus in hactem gione Sinam montem nostris appellatum, Ptolemaeo autem Melanem, ubi & sepulchrum diu Catharinae & lex Mosi diuinitus concessa. In hanc Arabiam fugit Moses à facie Pharaonis ad sacerdotem Madian: Exodi:. Haec regio pro magna parte non differt à deserta Arabia, quia & ipsa in multis locis sterilis est, arenosa, petrosa & tota aspera, laboratque penuria aquae. Aiuntin ea tantas esse solitudines sabulosas, ut per uentum una nocte excitetur cumulus arenae in magil tudinem montis, & quicquid hac congerie arenae obruitur, suffocatur: unde huiusmodi desu tum uocatur mare arenosum. Ibi iter nullum est, sed qui itineris cursum moderatur, pyxide ac pa na marina utitur, haud secus quàm nautae sulcandi equoris peritissimi: incolae camelis uehuntu inclusi caueis ligneis, in quibus uitam trahunt, ducibus tamen pilotis, qui non a iter quam in undabim do mari compasso, hoc est magnete ducuntur. Illic fit momia. Huius Arabiae reges olim dictilus runt Arethae, qui multa habuerunt dissidia & bella cum regibus Israel, potissimum subsecunde templo, tempore Herodis regis & suorum praedecessorum. De quo multa apud losephum histu ricum. In hac regione est etiam Medina Talnabi, ubi impurissimus Mahumetes sepultus iacet Delubrum eius testudinatum est longitudine passuum 100. latitudine uero passuum 8o. patescii Gemina porta ingressus adeuntibus patet. Fulcitur columnis 400. ex latericio opere albicantuibs Lychni pensiles accensi plures admodum, numero quasi trium millium. Ab una delubri parte tut ris uisitur ambitu quinque passuum quaquauersum testudinata, pannoque contecta sericeo, ub defossus est locus, in quo adstruunt conditum Mahumetem sociosque eius.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
