Latin
1035.5 to 1035.7
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1035.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Delubrum autem in meditullio patet absque imbricamento, &in medio est turris circumquaque senum passuum magnitudine, ea serico panno obuoluitur, supraque uiri unius altitudinem non exurgit. Hanc septies solent ambire, deosculando singulos angulos, eosdemque identidem palpantes. Astruunt enim eam primam esse domum, quam unquam Abraham exaedificauerit. In media turri est puteus profundissimus, unde aquam haurientes, perfundunt ea homines, circumeuntes atque ab omni reatu ut putant eos emaculant. Inum bratur quoque in partib. illis coelum innumeris palumbib. Nam aiunt auitia illa à uolucre illa traxisse genus, quae Mahumeto in aurem loquebatur sub uelamento sacri pneumatis. Inerrant Columbarum dicti palumbes uicis, edib. tabernisque ipsis frumentarijs, milij &orizae: uixque licet eos abigere, occi multitudo. dere uero aut capere prope capitale censetur. Arbitrantur enim incolae, ubi illae aues uapularent, orbem ruiturum, ob id impensa aluntur in medio templo. Ab altera delubri parte uisuntur septa, in quibus unicornes gemini asseruantur, locoque miraculi populo spectandos praebent. Aiunt hoc ani vnicu mal pullo equino trigintamenses nato haud absimile esse. Prominet in fronte cornu unicum &nigrum longitudine duorum aut trium cubitorum. Coloris est equi mustelleni, caput cerui instar, collo non oblongo, rarissimaeque iubae, ab altera parte solum dependentis. Tibias habet tenueni, easdemque graciles, ungulas anteriorum pedum bifidas, caprinos pedes fermè referentes. Tibiarum poste riorum pars exterior uillosa est, pilique plurimi. Aduehuntur haec animalia ab Aethiopum rege, quao mu nere idem rex cum Sultano Mechae praefeMia cto necessitudinen amicitiae init.