Latin
1036.5 to 1036.7
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1036.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Incolunt eam Arabes inopes admodum, qui ob infoecundum solum non nisi egentes esse possunt Hinc iter duorum dierum est ad Almachan ciuitatem, quam in monte eminentiss. est sita, adque eam cliuoso a perarduo ascensu itur, utpote 7. milliarium, quae faciunt ferè duo milliaria Germanica, adeoque coaruam tur iter, ut bini homines iter compleant, non secus quam si fores in angiportu. Vbi uero in summum enaseris montem, ecce incredibilis planicies, inque ea fermè rerum omnium copia. Nam in ipsa montis planicie legitur quicquid frugis humanis usib. conducere queat. Ob eam rem aiunt urbem esse prope innexpugnm bilem, ubi commeatus omnifariam non desint, sitque situ quasi inaccessa, &cum primis adiuuat aquarum mira ubertas, scaruriente cisterna adeo largiter, ut centenis hominum milib. sufficere posseuideatur. Illic aiunt Sultanum condidisse thesauros, ubi &iugem trahit moram, propterunam uxo rum suarum ibi habitantem. Ibi quoque uelut in phylacam quampiam, auri tantum adseruari iubet, quantum onerandis camelis centenis abunde sufficeret. Reame alia ciuitas itinere diei unium Almachara distans, in qua eximij sunt negociatores, agerque omnium fermè rerum, si ligna excipias, est ferax. Ibi se uidisse narrat Vartomannus nonnulla ueruecum genera, quorum cauua pondi pondus habet 44. librarum: carent cornibus, adeoque sunt obesi ac pingues, ut uix incedere poslint. Habent uuas illic sine granis &omnifariam fructus ibi inueniuntur. Huic copiae accedit incre dibilis coeli temperies, id comprimis testatur perennior hominum aetas, quae ibi extenditur ad cen tesimum &uigesimum quintum annum. Hinc itinere tridui est urbs alia Sana nomine, sita in edi tissimomonte, arte &natura munita.