# Cosmographia universalis 1037

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 1037. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1037
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1037

Moenia eius constant ex humo congesta, altitudine cubitorum decem, lata uero brachia uicena: paret propterea camelis octonis in ordine expositis iter, tanta est illius latitu do. Habitatur proprio Sultano, estque regio complurium ferax fructuum, & comprimis fontibus est irrigua. Sunt & aliae multae ciuitates in littore maris rubri positae, in mediterraneis uero rariores sunt, quod ille frequentari nequeant à mercatoribus. In interioribus mons est editis simus uastissimusque, qui omnifariam abundat animalibus, & compri mis cercopithecis (cattos marinos uulgo uocant, quales passim ad nos magnis caudis afferuntur.) Palantur quoque ibi complusculileones, ho minibus supra modum infensi, idque efficit ut illac tutum iter non pa teat, nisi 1oo. simul uiatorib. qui frequentiore numero perterreant feras. De Mahomete Sarace norum pseudopropheta, eius orgine & perueisitate. Mnis impietatis & superstitionis princeps fuit Mahometes, unde humano generi malum & seminarium errore inextricabi i natum est. Quidam scribunt eum Cyrenaicum natione fuisse, alij Araben, alij Persam. Fuit autem natus an. salutis 597. aut circiter imperante Mau ritio, & apparuit orbi an. 623. sub Heraclio impera tore, homo obscurus genere, nullis praeditus opib. uiribus aut neruis, sordido natus loco. Dicunt qui dam ei fuisse patrem, daemonum cultorem, matrem Ismaclitam, & ob id Hebraicae legis non ignaram Vnde & puer distractus ambiguusque effectus, dum pater suam, mater alteram illi legem ingerit ac incul. 13 neutram sane amplectatur. Vtroque itaque imbutus puer cultu, neutrum adultus, recepit. Quin homo postea callidus atque ingenio uafer, inter Christianae pieta. tis uiros diu uersats, rem perniciosam humano generi ex duab. legib. est commentus. Amissis autem parentib. captus est à Saracenis, qui insignes habebantur inter Arabes latrocinijs, uenditusque mercatori Ismaeliti cigeneris: Factus autem homo uersutus, rapax, impu ro, omni sceleri obnoxis, simulator et dissimulator callidus, mercimonijs ac negocijs praeficitur. Camelos agebat per Aegyptum, Syriam, Dalestinam, & aliaperegrina loca, quibus itinerib. subinde repetitis, usus saepenumero tum Iudeorum consuetudine, tum Christianorum, non tam discere quam deprauare studuit & uetus & nouuum instrumentum, cum esset a parentib. diuersas edocto sectas. Tum adiecit furaci quamstui, ac dunum fallere studuit. Vnde cum & dumno su spectus & caeteris inuisus esset, ex obscuro seruo prodijti nsignis latro. Continuis enim furtis ac spo lijs insignior factus, indies scelerum participes socios plures breui tempore comparauit. Haec iuuabant praeterea aspectus trux, uox teribilis, corpusque gladiatorio robore metuendum. Sic itaque in admira tione paulatim barbarae gentis ueniens autoritatem sibi haud mediocrem comparauit, adeo ut hero suo sine liberis defuncto, uiduam Ismaelitici generis quinquagenariam, à qua educatus erat, locuple tem admodum uxorem duxerit, Vxoris opibus elatus homo furcifer, ad immanissima quaeque flagitia animum adiecit suo deprauato ingenio, alioqui ad audaciam omnem promptus ac paratus. Auxit praeterea hominis temeritatem. Sergij monachi flagitiosi perfidia, ut breui apud Arabes in tantam ueniret existimationem, ut maximus dei nuncius, maximusque propheta pal sim uocaretur & crederetur.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
