# Cosmographia universalis 1040.6-8

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 1040.6 to 1040.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1040.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1040.6

Nec foris instituebantur ut Graeci, sedam pera rentibus disciplinam uelut haereditariam sortiti. Astrorum cursum uetusta obseruati. ne perserm tati sunt, multa ex illorum inspectione mortalibus futura uaticinati. Maximam uim planetis ti buerunt, praesertim Saturno. Pari quoque cum Aegyptijs errore duodecim sibi deos finxerum quorum singulis mensem & unum in Zodiaco signum tribuere. Multa quidem regib. uentura uaticium bantur, ut Alexandro uictoriam cum Dario dimicaturo & alijs Alexandri successoribus. De regno Assyriorum .sci Istorici & maxime Eusebius signant 35. aut 36. reges, qui à Nino rege primo sucetue per 240. annos regnauerunt in Assyria usque ad Sardanapalum ultimum regem, quam ut quidam putant, Bibliorum liber Belsazar uocat, Danielis 5. quem reges Medizo Persiae priuauerunt regno suo. Fuit iste Sardanapalus omni muliere corruptior. Nn quum Arbactus praefectus eius, Medis praepositus, aegre ad ipsum ad missus esset, inue nit eum inter scortorum greges purpuram colo nentem, & muliebri habitu pensa inter uium nes partientem. Quibus uisis indignatus, progressusque ad socios suos quid uiderit refert.n gatque se ei parere posse, qui se foeminam malit esse quam uirum. Fit igitur coniuratio, bellum que infertur. Quod ille audiens non ut uir regnum defensurus, sed ut metu mortis mulieres solent, p mo latebras circumspicit, mox deinde cum paucis & incompositis in bellum progreditur ctus in regiam se recepit, & extructa pyra se & diuitias in incendium mittit. Cui Arbactus si cessit, & regnum ad Medos transtulit. Ostendit quartus Regum liber, capite 20. tempolEzechiae regis Iudaeorum haec duo regna Babyloniae & Assyriae discreta fuisse.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
