Latin
1041
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1041-2
Unproofread scanNot analysed yet
lonia, Persia, Media, Parthia, Armenia. sihil profuit illi tantus apparatus: deiectus fuit à monarchia, factique sunt Macedones omnium Haeserat monarchia apud Medos annis 23n. Alij uero, qui istud segnorum eius domini. describunt bellum, aiunt, Darium habuisse 45. millia equitum &ducenta millia peditum. Et cùm Darius ubique aduersam sentiret fortunam, fugit in Arbelam ciuitatem, in qua thesaurum suum habuit, sed non erat sibi in ea salus: superuenit enim Alexander magnus &coepit ciuitaEt elapsus rex Darius peruenit in Bactriam, ubi tem &omnia quae erant in ea diripuit. percussus interijt, ut infra in descriptione Bactrianae fusius scribam. Persia. Vit olim Persidis regio potentissima, circumdata altis montibus. Ora maritima aestu osa est ac uentosa &fructuum inops, praeterquàm palmarum. Meditertanea regio campestris est &omnium ferax, &optima pecorum nutrix fluminibus &lacubus plena: maxime autem suppeditat Araxes plurimas commoditates, ut quidam etiam putent, Persiam excellere in fertilitate omnes totius Asiae priuatas prouincias. Men opo lis totius regionis appellatur Persepolis ubi olim reges Persiae suam habuerunt mansionem, at que inde multo tempore bellum gesserunt contra Graeciam. Alexander uero magnus ueriens in Persiam &obsidens atque obtinens metropolim eius, inuenit maximum thesaurum in ea, quem multi reges successiue congesserant, exussit ciui atem, quae tantam in oriente acquisierat potestatem, &terror fuit multorum populorum maximè Graeciae. Possederant reges Persici monarchiam post Medos, ducentis &quin quaginta annis, ac per Alexandrum Macedonem, qui Darium uicit, uicti illi habenas imperij reliquerunt. Mores &ritus Persarum fuerunt isti, iflumine non lauabantur, non micturiebant nec cadauer iniecerunt in fluuium, non etiam spuerunt aut quid calefecerunt, sed aquam religiosissime coluerunt. Reges creabant ex una fa milia, &qui regi non parebat, capite &brachijs amputatis insepultus abijciebatur. Vxores ducebant singuli multas, alebantque sobolis propagandae gratia, pellicesque plurimas. Reges pre mia proponebant ijs qui uno anno plures procreassent filios. Qui creati fuerant, ante quin uennium ad patris conspectum gentili instituto non producebantur sed apud foeminas dege bant, ea praecipue gratia, ut si inter educationem quis decessisset, nullam è damno patri afferret molestiam. Nuptiae uerno aequinoctio celebrabantur. A quinto anno usque 24. discebant equitare, laculari, sagittare, &in primis uera loqui. Ad aestum &frigus perferendum, torrentium transitu exertebantur In armis &in madidis uestibus perdurabant, pascebantur &rusticabantur. Fructib. terebin Aaa thi, glanthi, glandibus, piris agrestibus uescebantur: quotidianus cibus post cursum, caeterasque cor poris agitationes panis durissimus, aqua potus. Venabantur missilibus telis, utebantur &funda. Vulgus duplici muniebatur tunica, ad media usque crura demissa, circum caput sindonij ueli uolumen ingens. Lecti &poculorum ornatus ex auro &argento. De rebus maximis non nisi medio potu consultabant, eam demum consultationem firmiorem rati quàm quae à sobrijs sit inita. Noti inter se &aequales osculo se in occursu excipiebant. Qui humiliori erant fortuna, uenientem adorabant. Solo sepeliebant corpora, cera oblinentes. Ridere coram rege aut spuere, nefas ducebant &flagitiosum.