Latin
1044.6 to 1044.7
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1044.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Frumentum ex semine culmis decidente sine cultu nascitur &9 dolescit. Maxima mellis copia ex arborum folijs defluit, in arboribus mellificatur, Aiunt etiam Hyrcaniam syluosam esse quercum, pinum atque abietem gignere, piceam ue ro minime. Quercus folia ante ortum solis multo melle tinguntur, sed orto sole, modico tempe re succus extinguitur. Irrigatur Ocho &Oxo fluminibus, multaeque merces Indiae per O chum in Hyrcanum mare deuehuntur, atque hinc in Albaniam traijciuntur ac per Cyrum ac sequentia loca deferuntur. Mare Caspium uerius lacum quam mare esse aiunt, eò quod serpen tes nutrit &dulce est. Adiacent ei maximae rupes unde flumina decurrunt &tanta ui descen relism dunt praecipitanturque, ut aquam in mare iaculentur &subiectum littus aspergine intactus Lib. relinquant, ut etiam exercitui unda tecto peruium sit. Sape indigenae in eum descendunt locum epulandi &sacrificandi gratia, sub ipsofluctu apricantes. Quum Alexander magnus in Hyrcania ageret, Thalestris Amazonum regina, quam alij Myrintheam appellant, ei cum trecentis mulieribus protinus occurrit liberos à rege quaesituros.