# Cosmographia universalis 1047.5-8

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 1047.5 to 1047.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1047.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1047.5

Carmania & Ichthyophagorum regio. Vplex est Carmania: una quae simpliciter Carmania uocatur, altera autem Carmania deserta. Incolae earum utuntur lingua & moribus Persarum atque Medorum. Onesicritus tradit Hytanin fluuium esse in Carmania, qui auri strigilem ferat. Item ar genti fossilis & aeris & rubricae minij uenam, & monte: duos, alterum arsenici, alte rum salis. Habet Carmania uitem, quae saepe hicubitalem racemum facit, magnis acCarmanorum mores. nis ac densis. Habitatores propter equorum inopiam, asinis in bello plurimum utuntur, & asinum Marti sacrificant, quem solum Persae ex omnibus dijs colunt & bellicosi sunt. Nemo uxo rem ducit, nisi prius hostis caput amputatum ad regem pertulerit. Rex caluaria in regia collocata, linguam minutatim secans, pane permiscet, postea degustatam ei qui attulit & familiarib. edendam praebet, atque ille praeclarus est, cui multa capita sunt allata. Pertingit ad hanc terram Ichthyo phagorum regio, quae scilicet ad mare extensa sita est inter Carmaniam & Gedrosiam. Vocantur autem Graeco uocabulo Ichthyophagi, quod solis piscibus uictitent. Vnde Strabo: Ichthyopha Ichihyophegi gorum regio secus mare est, & magna ex parte arboribus caret. Vescuntur piscibus tam ipsi quam pecora eorum, et aquas pluuiatiles ac fossiles potant. Pecorum carnes piscibus praebent, domici lia ex ossibus cetorum & ostreorum conchis magna ex parte faciunt. Nam trabium & fulcro rum usum costae praebent, portas maxillae, è uertebris fiunt mortaria in quibus pisces subiguntur, adsolem assantur, postea ex his panem conficiunt, frumenti pabulum admiscentes. Rarum est fru mentum in terra eorum. Nostris temporibus regio ista, ut putant, appellatur, Turquestan, estque Turquestan. sub fide aut potius perfidia Mahumetica. Legitur de hac gente, quod quidam eorum olim nudi per omnem uitam degentes, uxores filiosque communes habebant, bestijs similes, quippe qui neque turpis neque honesti discrimen habebant. Captos uarij generis pisces, supra petras ad meridiem sitas nimioque solis aestu incensas ponunt, pauloque post reuoluunt, tum ad solem deco ctos quatiunt, omnique excussa carne spinas ad certum proijciunt locum, seruantque ad certum usum. Carnes autem piscium in concauo saxo pinsunt, admixtoque modico frumento aut pali nuri semine cibum conficiunt, sibi suauissimum.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
