Latin
1048
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1048
Unproofread scanNot analysed yet
Totus enim foetus, qui semper numerosus est ab insi ferunt, animal uelocitatis tremendae. diante rapitur, equo quàm maxime pernici, atque in recentem subinde transfertur. Atubi uacuum cubile reperit foeta, (nam maribus cura non est sobolis) fertur praeceps, odore uestigans. Raptor appropinquante fremitu abijcit unum ex catulis: illa morsu corripit, &pon dere etiam ocyor acta remeat, iterum consequitur &subinde, donec in nauem ingresso inrisa feritas saeuit in littore. Diuus Augustinus ostendit Romae tigrin in cauea mansuefactam. Sua bo autem dicit Megasthenem scribere, tigres in India apud Prasios populos magnitudint duplici quàm leo sit esse, adeoque ualentes ut unus è mansuefactis à quatuor hominib. ductus, si mulum posteriore pede apprehendat, ad se trahat. Sunt etiam qui scribunt tigrin orbatamso bole sua, deludi speculo in uia à raptore posito. Namfera olfactu suo &pernicissimo cursu raptorem insequens &speculum in itinere inueniens, putansque se foetum inuenisse, tracta ibi in contemplatione speculi mora, raptori tempus euadendi concedit. Parthia. Arthia regio est nemorosa, montana &inopsfruIgum. Gens ipsa Assyrijs Medisque imperantibus ob scurissima, regnoque à Medis ad Persas translato, ue lut uulgus sine nomine, uictoribus praedae fuit. Po stremo Macedonibus seruiuit. Deinde uero tempori processu, ea fuit ipsius gentis uirtus, hi rerum sucessus ut non tantum finitimis imperaret, sed à Romanis omnium gentium uictoribus bello petita, eos magnis cladibus uictos affece rit. Administratio gentis post defectionem Macedoniciim perij sub regibus fuit, qui Arsaces ab Arsace primo rege di cebantur omnes. Sermo his inter Scythicum Medumque me dius, utrisque mixtus. Exercitum non ut aliae gentes libero rum, sed maiori ex parte seruorum habent. Quorum uulgus nulli manumittendi potestate permissa ac per hoc omnibus seruis nascentibus indies crescit: hos pari cura ac liberos suos habent, &equitare &sagittare magna industria docent. Vt quisque locuples est, ita ma Auri argentique nullus olim nisi in anmis gnum regi ad bellum ituro equitatum insttuit. usus fuit. Vxores causa libidinis uariae singuli plures ducunt, nec ullum grauius flagitium qua adulterium uindicant. Ob id mulieribus non conuiuia solum uirorum, rerum etiam conspectum interdicunt. Carne non alia uescuntur quàm uenatu quaesita. Equis omni tempore ueliuntur: his petunt bella, his conuiuia adeunt, mercantur, colloquuntur, omniaque publica &pri llata obeunt munia, equo sedentes. Sepultura uulgo aut auium aut canum laniatus est. Nuda demum ossa terra obruunt. Deorum cura ueneratioque praecipua. Ingenia genti timida, sedi slosa, fraudulenta, &procacia. Semper aut in externos, aut in domesticos motus inquieri.