# Cosmographia universalis 1048.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 1048.1 to 1048.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1048.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1048.1

Capturae piscium quatuor diebus continuis in tenti, epulantur palam cum laeticia, & quinto die ad fontes pergunt potus gratia, ubi uentre aquam repleto, potuque graues uix regredi queunt. Ea die nihil edunt, iacet quisque aqua plenus, disten tusque similis ebrio. Postera autem die denuo ad capiendos pisces redeunt. Ita eorum uita pel omne tempus transacta, ob simplicem uictum raro in morbos incidunt. Breuiores tamen quàm nos sunt uitae. Margiana. Ingitur Margianorum regio undique montibus excellitque circumiacentes terras uino quod producit. Difficilis est ad eam aditus, eo quod campis desertis & arenosis am biatur. Construxit in ea olim Alexander magnus ciuitatem & à se Alexandriam de, nominauit. Et quum incolae paulo pòst eam subuerterent, Antiochus filius Seleuch rursus eam instaurauit & appellauit Seleuciam. Postea tamen dicta fuit. Antiochiam Tradit Strabo, quod suo aeuo senes in Margiana duram habuerunt conditionem. Nam si quis peruenisset ad septuagesimum annum, propter leuem culpam occidebatur, uenientesque propinquiores eius comedebant corpus eius. Vetulas uero mulieres suffocabant atque sepeliebanum citra septuagesimum annum moriebatur aut occidebatur, eum non commedebant, seu Qui uero sepeliebant. Iacet in Margiana mons quidam praeruptus ul dique & excisus, triginta stadiorum altitudinis, instar arcis mu nitissimae, qui una tantum semita eademque angustissima po terat adiri: amplectebatur circuitum centum & quinquagil ta stadiorum. Erat etiam in eo fons perhennium aquarum, quae magno cum impetu per saxa è supernis deuoluebantur Veniente autem Alexandro magno cum exercitu suo in has regiones, Arimazaeus Sogdianus cum triginta millibus at matorum confugit ad hoc insuperabile saxum, ad biennium secum habens commeatum, ut hoc modo se à Macedonum seruitute uindicaret. Adueniensque Alexander & uidens in expugnabilem locum, missa legione, monuit inclusos ut spos te sese dederent, priusquàm admoueret manus. At Sogdiani & Margiani in petra inclusi, responderunt. Num Alexan der habet alatos milites, qui ad nos uolare queant?

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
