Latin
1049
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1049
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde facile deprehendi potest, quam latum &lum tunc Persi cum &Parthicum fuerit imperium. Tantis ergo freti uiribus, non sine ratione potentissimo Romano imperio sese exe merunt. Nec contenti tot prouincijs, studuerunt &Scytharum atque Sarmatum robur sibi adiungere. Quin &Albani in ne cessitate uocati à Persis, non deseruerunt eos. Erant tunc Scy thae populus liber &nemini subiectus, habebant agrum foecun dum, erant robusti &bellicosi, omnibusque pecuniam offerentibus auxilium ferebant. Sed quia non multum à Parthorum imperio aberant, exercitatique essent in rebus bellicis, Parthi uerentes ne hostibus suis aliquando suppetias ferrent, conciliabant eos sibi amicos, continuoque suj peditabant pecuniam, ut hoc pacto eos in officio &amicitia continerent, ne unquam eos de sererent. Sicque factum est, ut Scythae essent ceu murus quidam Parthorum ab aquilone: &quum illis bellum immineret, collocabant Scythas in acie &ubi majus periculum erat, atque in hunc mo ssum Scytharum robur in dies deficiebat, &contra Parthi leuabantur hoc metu, quo timebant iliquando obrui à Scythis &priuari suo imperio. Bactriana. St Bactriana regio montuosa accessuque difficilis, homi num numero ac uiribus ualida, rerum omnium, oleo excepto, fertilis. Crescit etiam in ea Bdellium nomina tissimum. Est autem arbor nigra, magnitudine oleae, fo lio roboris, fructu caprifici, natura gummi. Siquidem emittit lachrymam. Sunt in Bactriana plures urbes insignes, quarum una Bactra nomine, quae etiam Zariaspa appellata est, regia est &caeteris praestantior, per quam flumen eiusdem nominis defluens emittitur in Oxum. Est autem haec urbs tum ma gnitudine tum arce admodum munita. Bactrianorum rex erat quondam Zoroastes philosophus, qui comparato ualido exerci tu, Nino regi Assyriorum occurrit. Permissaque ex industria par te hostium prouinciam ingredi, inita pugna hostes in fugam uersos superat, perquiritur, caedendo usque ad montes proxi mos. Deinde ferente Nino auxilium suis, superati sunt Bactria ni. Hic Zoroastes primus, authore Plinio, artes magicas in Perside inuenit. Absumptus autem est igne coelesti. Alij aiunt eum à Nino rege interfectum &libros eius exustos, etiamsi authore Suida ferantur eius de natura libri quatuor, de lapidibus preciosis unus, praeterea astronomica &alia quaedam. Scribitur de eo, quod eodem die riserit quo erat natus, quum prima uox nascentium sit uagitus. Victus Darius secundo ab Alexandro magno in Assyria, fugit in Bactriam. Habuit autem idem Darius duos satrapas Bessum &Nabarzanem: qui in gratiam Alexandri uenire cupientes, pessimum facinus perpetrantes Darium solitarium inuenientes opprimunt &letaliter uulnerant. Post haec idem Darius in gratiam uictoris Alexandri à cognatis suis Vrbs obtini tur. Distidium Christianori Sultani astu cid. Exercitus Christiano rum peria clitatur.