# Cosmographia universalis 105.5-7

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 105.5 to 105.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/105.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/105.5

Sed quia uaga esset incertaque institutio, decreta Parisius curia & sedes est: suntque ad eam iudices designati, qui ibi consistentes, perpetui prouocationum definitores essent. Illorum octoginta numero sunt, annua stipendia ex fisco regio percipientes. Hi autem diuisi sunt in quatuor consilia & curias, quas Cameras uocan. In prima camera sedent quatuor regentes seu praesi des atque triginta consiliarij, qui audiunt causas & lites, constituunt terminos & faciunt dilationes, & quae ad iuris cognitionem atrinent. Minores tamen causas & leuiora ipsi dijudicant. In lecunda camera sedent decem & octo consiliarij sicut & in tertia, & in utraque sunt qua uor praesidentes, & hi consiliarij partim sunt laici & partim doctores. Officium eorum est diligenter causas examinare, icquid illi decernunt, hoc unus ex quatuor praesidentibus primae camerae denunciat silibus litigantibus, prima die ab ipsis determinata Et hanc sententiam uocant Arestum, Efirmam, nec licet ab ea appellare. Qui autem hîc reus iudicatus fuerit, cogitur dare lbus sexaginta libras Turonenses. Quòd si quis existimet causam suam non satis dilam & examinatam aut non rectè intellectam, atque ob id sibi iniuriam factam, huic liSausam suam rursum in iudicio proponere & diligentius examinare. Verùm non prius astur, quàm duplicatam dictae pecunia summam deposuerit. In quarta Camera sunt consiliarij quos uocant Magistros palatij, & hs audiunt solum illorum caufas, qui regis obsequil iunt deputati, aut speciali priuilegio donati, ne ab alijs curijs infestentur. Sedent in hacil Indes mera solum sex iudices, licetque ab eorum sententia prouocare ad Perlamentum. dendis causis, quum magna difficultas offertur, haec omnium curiarum consiliarijs consl gatis discutitur, quod etiam fit in his quę rex de Republica statuit: huius enim senatuse creto omnia aeduntur.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
