# Cosmographia universalis 1052.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 1052.1 to 1052.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1052.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1052.1

Est autem Sacarum regio tota nemorosa & fertilis in pascuis atque frumento, inhabitaturque à Massagetis, Comaris & Essedonibus, de quibus infrà, Scribit Eusebius, diuum Apostolum Thomam his gentibus annunciasse Christum. Aria. Riam regionem parem esse dicunt in fertilitate Margianae & Bactrianae cui conter minata est, uini autem ubertate superare. In ea & uinum ad tres hominis aetates, id est, nonagesimum annum perdurare, idque in uasis minime picatis. Vrbes huius regionis Asunt Artacana, Alexandria, Achaia, à conditoribus appellatae. Paropanisadae Trabo hanc gentem uocat Paropamissades, Ptolemaeus autem Paropanisades à Paropaniso monte: cuius terra maior pars plana, habitaturque multis pagis. Dicuntur habere multas niues & ingentia frigora, ideo uites & fructiferas arbores obtegunt terra, ut fri goris hyemalis uim sustineant. Quum demum germinandi tempus appetit, amotater Vites & ara ra in appetitum eas educunt. Facies uero eorum locorum non uiridis nec amoena, ut alsus bores tegun tur terra. fert natura, sed cana & micans est ex niue & super eam congelata glacie. Idcirco neque aues suon cantu homines permulcent, neque ferae ibi è latibulis excitantur, sed inhospita & prorsus inaccessa regio ea uidetur. Neque tamen his tantis difficultatibus impediri potuit Alexander Macedoquin asperitatem loci omnem superaret, etiamsi multos amiserit ex his. Drangiana, Arachosia, Gedrosia. Mnes has terras pertransit Alexander magnus, quin in Orientem contendereti ideo de singulis nonnihil ab autoribus notatum est. Drangae dicuntur Persicè uiu re, uini copiam non habere. Nascitur apud eos cassiteros, hoc est, plumbum album, quod stannum uocat. Est regio montana & niuosa, sed habet frequentes uicos & re Cassiteres. rum omnium copiam praeter oleum. De Arachosia autores ferè nihil scribunt, nisl quod est conformis Drangianae. Gedrosia autem Indiae contermina, minus est exusta quàm India: laborat fructuum & aquarum penuria, fert tamen aromata, praecipue nardum & myrhum ut Alexandri exercitus his pro tecto & stratis uteretur, odoratiorem simul ac salubriorem aërem habens. Aestate Gedrosia imbribus abundat, flumina & aquae augentur, hyeme deficiunt. Scythia Asiatica extra Imaum montem. Egio Scythia septentrionalis, à primordio parua patria, postmodum uero habitatc res paulatim per uirtutem & uires aucti, quum regiones multas sibi subdidissent, in magnum imperium gloriamque peruenere.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
