Latin
PMRERERRRIERE
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1053
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsa inter se olim discreta non erat, utpote quae neque agrum coleret, neque ledes haberet ullas, per solitudines &inculta uagabatur loca, armenta pecoraque prae se agens. Coniuges &liberi palustris uehebantur. Legibus nullis obnoxia, iustitiam sponte colebat. Nullum furto grauius in tota gente flagicium fuit, ut quae non parietibus aut septis armentum circumdat, sed in propatulo habeat. Lac &mel in cibatu frequens, contra frigora &rigotes ferinis pellibus murinisque corpora communiebat. Laneus usus ac uestigium ignotus genti. Gaudent Scytharum plures humana caede. Quem primum uirum in bello uir Scytha ceperit, eius sanguinem potat: quoscunque in praelio interemerit, eorum capita regi offert. Nam capite ablato fit praedae particeps, alioquin expers. Multi sunt qui coria humana tanquam brutorum consuunt, quibus pro amiculis induuntur. Caesorum hostium manus dextras cum uinguibus excoriant quidam, atque cum his pharetrarum opercula obducunt. Capita excisa exterius crudobouis corio superducuunt, interius inaurant, etiam qui ditiores sunt pro poculis utuntur, hospitibus qui ad eos ueniunt uiri alicuius existimationis exhibent, referuntque illos à se esse superatos, id strennuitatis loco ponentes. Semel quotannis singuli regionum principes uinum crateri miscent, de quo Scythae omnes hostium homicidae bibunt, nemo gustat qui ni hil praeclari operis ediderit, sed sine ho nore seorsum sedet, quae res apud eos maximae est ignominiae. Qui uero complures caedes fecerunt, hi duobus pariter quos habent calicibus potant. Deos hos solum colunt, Vestam, Iouem, Apollinem, Venerem, Martem &Herculem. Soli autem Marti ex ca ptiuis centesimum quenque immolant, caeteris tum alia pecorum, tum praecipuè equos. Sues pro ni hilo putant, quos nec alere omnino in sua regione uolunt. Rex in quos morte animaduertit, eo rum ne liberos quidem relinquit, sed uniuersos mares interficit, foeminis nihil laesis. Foedera cum quibuscunque ineunt Scythae hoc modo. Infuso in grandem calicem fictilem uino, commiscent eorum sanguinem qui foedus feriunt, percutiens cultello aut incidentes gladio aliquan tulum corporis, deinde in calice tingunt gladium, acinacem, sagittas, securim, iaculum: haec ubi fecerunt, sese multis uerbis deuouent, postea uinum epotant. Regum sepulchra apud Gerros sunt, ubi Borysthenes iam nauigabilis est. Ibi cum rex eorum decessit, ingentem scrobem ef fodiunt forma quadrata, dehinc mortuum accipiunt corpore incerato, aluo euulsa atque expur gata, quam quum expleuerint speciebus quibusdam, resuunt rursus, impositumque plaustro cadauer ad aliam gentem ferunt, tandemque cum singulis lustrauerint gentes, quibus impertauit, deponunt cadauer super thorum, hastisque hinc &illinc defixis, desuper ligna disponunt aque pallio contegunt. Deinde ubi pellicum una omnium charissima, minister unus, coquus, aga to, pincerna &equus strangulati sunt, cum aureis phialis aliarumque rerum primitijs consepeliunt. Circumacto anno hoc iterum agunt, atque è famulis regis intimos sumunt.