Latin
1059.1 to 1059.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1059.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
DETARTARIAQVAE olim Scythia fuit, atque de illius gentis moribus. Artaria quae &Mongal dicitur, à fluuio Tartar qui per eam fluit hoc nomen habet. Regio est plurimum montosa, et ubi campestris est, admixta glarea arenosa est &sterilis nisi aquis fluuialibus irrigetur. Et ob hanc etiam causam multum deserta &infrequens est. Ciuitates in ea nullae, nullae uillae praeter unam, quae Cracuris dicitur. Lignis in plerisque locis adeo inops ut arido boum &equorum stercore incolae ipsi ignes fouere atque cibaria decoquere cogantur. Aër &coelum intemperatum &mirificum, tonitrua Horrenda toni trua. &fulgura in aestate adeò horrenda, ut prae timore homines ipsi intereant: iam calor magnus est, mox frigus &densissimae niues cadunt. Ventorum frequenter tam ualidi flatus, ut equitantes detineant, &ad terram homines deijciant, arbores radicitus euertant, &multa damna infetant. In hyeme ibi nunquam pluit, in aestate frequenter, sed adeò parce ut uix terra madefiat. Regio alioquin omnium animalium diues, in camelis, bobus, &c. A quatuor ab initio populis habitabatur: unus Iecchamongal, id est, magni Mongali, dicebatur. Secundus Sumongal, id est, aquatici Mongali, habitantes scilicet iuxta Tartar fluuium. Tertius Merchat uocabatur &quartus Metrit. Omnes unam corporis formam, unam linguam habebant. Ferus ab initio cultus sine moribus, sine lege, sine ullo uitae cultu, armenta pascere, obscuri nominis inter Scythas, sinitimorum uectigales. Sunt autem Tar ari omnium hominum deformissimi corpore, Tartari des formes. ut plurimum parui, oculos habentes g ossos &prominentes, multum coopertos palpebris, la tas habentes facies &imberbes, excepto quod in superiori labro &mento raros habent pilos &uola les Graciles sunt in medio communiter omnes, radunt caput per uerticem ab aure una ad aliam in occipitium, capillos in reliqua parte quemadmodum mulieres nostrae longos, nutri unt, de quibus duas tricas siue chordas faciunt, &utranque retro aures colligunt: quomore non Tartari solum raduntur, sed quaecunque gentes eis commorantur.