# Cosmographia universalis 1059.5-7

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 1059.5 to 1059.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1059.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1059.5

Ipsi porro leues sunt & Tartari bos ni equiter. agiles, boni equites, pedites mali: nullus pedes uadit, omnes & minimi etiam aut equis aut bobus insident, quocunque sit eundum. Campanulas admodum resonantes ex equi collo pendentes gesta re, gloriosum est eis. Sermone horrido sunt & clamoroso, cantantes luporum more ululant, ca put quatiunt. Quando bibunt, ad ebrietatem bibunt, quod apud eos est gloria. Non in uil lis aut urbibus, sed in campo s Sermacule laibiant pascone eninsiu pieiq omnes sun hyeme manere in planitie solent, in aestate uero pascuarum ubertatem sectantes in montibus degunt. Panem non habent nec pinsunt, mappis non utuntur, non mantilibus. Vnum deum credunt. & ipsum omnium esse tam uisibilium quàm inuisibilium factorem, non tamen aliqua ceremonia aut ritu colunt, sed potius idola quaedam de filtro aut serico ad hominis formam tiligiata, ex utraque tentorij parte constituentes, pecorum suorum custodes esse precantur, atque plurimum reuerentiae exhibent. His primum lac omnis iumenti ac pecoris offerunt, & antequam quicquam uel bibere uel comedere incipiunt, partem apponunt. Venerantur etiam & sacra faciunt soli, lunae & quatuor elementis.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
