# Cosmographia universalis 1067.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 1067.1 to 1067.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1067.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1067.1

Ex his enim ad regum consilia, tum ad rempublicam gerendam, tum ad res dubias iudicandas asciscuntur: duces insuper ex his deliguntur ac principes. Has in partes Indiae politia distributa, haud quaquam licet unius ordinis uirum, alterius uxorem ducere, neque exercitium mutare. Neque enim fas est militem agrum colere, aut philosophari artificem. Sed quia Indorum gentes multae sunt, forma, & lingua propter latissimum regionis tractum diuer sae, non ijsdem moribus omnes uiuunt. Qui enim auroram spectant, alij rei pecuariae dediti sunt, alij in palustribus fluminibus habitantes, crudis uescuntur piscibus, alij crudis carnibus. Et quoties ciuium illorum aliquis aliquaue aegrotat hunc familiares occidunt, dicentes illum morbo tabescentem, carnes ipsas corrupturum. Et licet ille neget se aegrotare, isti nihilomi nus necant eum, epulanturque. Sic qui incolumis ad senium peruenit, eo itidem mactato pas cuntur. Ideoque non multi eorum ad senectutem perueniunt. Est aliorum Indorum haec diuer sa consuetudo, ut nullum animans interimant, nihil serant, nec domos parandas existiment herba tantum uictitent. Quorum quisque cum in morbum incidit, is in locum desertum pergit, ibique decumbit, eius uel decumbentis uel defuncti curam gerente nemine. Horum congressus in propatulo est sicut pecorum. Bragmanni. Ragmana gens pura & simplici uita uiuit, nullis rerum illecebris capitur. Nihil appetit amplius quàm ratio naturae flagitat. Facilis huic alimonia, non quam luxuriae sagacitas per omnia elementa perquirit, sed quam tellus ferro inuiolata producit. Mensas epulis onerat innocuis. Hinc est quod genera morborum nec nomina numerat diuersa, sed diuturna salute perfruitur. Opem non precatur alter ab altero, ubi uiuitur communiter. Inter pares locus non praebetur inuidiae, ubi nullus superior est. Omnes diuites facit paupertatis qualitas. Iudicia non habet, quia corrigenda non facit. Vna genti lex est, contraius nam turae non ire, quae laborem nutrit, auariciam non exercet, ocium turpe deuitat. Libidini membra ad debilitandum non tradit, omnia possidet quaecunque non cupit. Haec gens sole calescit, rore humectatur, sitim riuo frangit, thorum ministrat humus. Somnum solicitudo non rumpit, men tem cogitatio non fatigat. In homines sibi similes superbia non agit imperium, nec quenquam uel minima seruitute exigit, praeter corpus quod solum animo famulari deberet censet.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
