# Cosmographia universalis 1068

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, INDIA EXTRA GAN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1068
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1068

Sunt primumin domiti & feri, sed facile cicurantur, idque in hunc modum: Locum aliquem purgatum quaAtuor aut quinque stadiorum profunda fossa circumdant, tum ingressum ponte angustissim iungunt, deinde tres quatuorue elephantes foeminas ex mansuetis immittunt, ipsi in tugurijs occulti insidiantur. Per diem syluestres non accedunt, nocte autem singillatim introcuns quibus ingressis uenatores clam aditum occludunt. Postea nonnullos ex domesticis certaro ribus fortissimos inducentes cum illis pugnant, simul etiam fame eos mancerant. Cum uero iaui defessi fuerint, aurigarum audacissimi clam descendentes, quisque sui elephantis uterum subeum, atque hinc subito syluestrium uterum subeuntes, compedes illis inijciunt, quo facto domesti cos exhortantur ut uinctos uerberent, quousque in terram cadant. Post quam ceciderint, bouillis loris eorum colla cum domesticis alligant, & ne ascensores excutere possint, colla circumciden tes in caesuris uincula imponunt, ut prae dolore uinculis cedant. & quietem agant. Ex captis sell guntur quicunque uel senio uel iuuenta inutiles sunt, reliqui in stabula ducuntur, & pedibi inuicem uinctis & collo ad columnam bene compactam, same domant, deinde herba uel arin dine uiridi reficiunt: dehinc obtemperare docent, alij oratione, alij cantu aliquo, uel tympanisonitu deliniti. Rari sunt qui non facile mansuescant. Sunt enim à natura mites, ut ad rationale ani mal proxime accedant. Est elephas inter animalia maximum, proximumque humanis sensibus. Est illis intellectus ut scribit Plinius, patrij sermonis, in primis obedientia & officlorum quae didicerunt memoria, amoris & gloriae uoluptas. Quidam aurigas suos qui in certamine ceciderint, ex praelio eximunt. Quidam anterioribus pedibus utero subiectos seruauerunt. Quod si quem ex magistris curatoribusue per iram interfecerint, adeò illum desiderant, ut prae moerore à cibo abstineant, interdum etiam ad mortem obdurent. In alijs uero locis aliter capiuntur. Nam in loco ubi solent frequentius incedere atque cottidianam habert conuersationem seu mansionem, paratur fouea: in quam cum tam ponderosum animal inci derit, accurrit qui latuit uenator, pungit & uerberat feram, tum alius accurrens uenator, prioren lem uenatorem percutit perinde quasi opem laturus captae bestiae, simulatque magnum furorem contra percussorem, abigit eum & offert bestiae hordeum quo maxime delectatur Quod cum ter aut quater fecerit, agnoscit eum bestia ceu benefactorem & liberatorem, mansuescitque erga pascuis plenum redit, dormitum proficisci, plurimum eum.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
